Regest

Einkerkerung von Grazer Bürgern. Besatzung für Grazer Schloßberg. Entfernung Hoffmanns.


Archiv

Arch. Vat. Nunz. Germ. 100, f. 520r, gleichzeitige Kop.


47

Heri postquam ex collegio huc veni statim (optima quoque commoditate) praesente etiam mea sorore2alloquutus sum ser.um archiducem et proposui ea diligenter ac fideliter, quae R. D. V. mihi iniunxerat nomine suo declarare, ad quae ita S. Ser.tas respondit, quod quantum ad primum, id est negotium religionis et maxime presentem statum circa cives tam incarceratos quam incarcerandos attinet se incepto semel isto modo procedendi numquam nelle desistere sed cum bono consilio maxime R. D. V. potius progredi sicut iam concluserat; secundo promisit se velle quamprimum deliberare, quid cum arce munienda sit statuendum, ubi tunc offerta R. D. V. nomine S. S.tis cum gratiarum actione accepit, promittit quoque sed una cum S. S.te se id facturum, quod poterit, quamvis mihi videatur S. Ser.tem (ob aliquas forsan certas causas) non multum appetere praesidium praedicti castri. 3Circa Hoffmannum intellexi quidem S. Ser.tem summopere optare, ut non tantum ab illo loco (sed si fieri commode posset, credo certe quod etiam ex omnibus statibus S. Ser.tis) illum libentissime videret amotum tanquam hominem valde perversum; et ideo intellecto responso episcopi 4ad varias principum et aliorum literas illi scriptas non intermittet S. Ser.tas conferre cum R. D. V., quid et quomodo sit agendum et omnia cum consilio R. D. V. tractandum. Admonui quoque ipse S. Ser.tem de supradictis negotiis fideliter sicut etiam de aliis et idem mihi respondit. Haec sunt quae R. D. V. admonere volui, si quid ultra ulla sine alia re ad nutum R. D. V. boni hinc inde praestare potero, sum semper paratus, cui me ac suis precibus fideliter commendo.


Fußnoten

  • 1 Herzog Wilhelm besuchte am 9. Oktober das Grazer Jesuitenkolleg (Krones, Geschichte der Universität Graz, S. 6). Da im ersten Satz dieses Briefes erwähnt wird, daß dies gestern gewesen sei, muß der Brief vom 10. Oktober 1582 stammen. 
  • 2 Erzherzogin Maria 
  • 3 Schon 1579 wurde auf der Münchner Konferenz als eines der Mittel zur Wiederherstellung des Katholizismus eine stärkere Besatzung in Graz empfohlen (Loserth, FRA II/50, S. 39), 1581 erklärte sich der Papst bereit, die Hälfte der Kosten für die Besatzung zu zahlen (Rainer, Grazer Nuntiatur I, S. 258). 
  • 4 Vgl. Nr. 21, Anm. 9.