Regest
Fakultäten für H. Portia
Archiv
Arch. Vat. F. Borg. II, vol. 18, f. 159r—164v.
Sec. Brev. 364,
f. 5r—11r Minute.
Brieftext
Dilecte fili salutem et apostolicam benedictionem. Romanum decet pontificem suos ad remota procul nuntios privilegiis apostolicis, quantum fert temporis et locorum ratio, cumulate prosequi, ut ipsi illis suffulti possint in functione muneris sui benignitatem huius Sanctae Sedis erga eius fideles et devotos, cum venerit occasio, liberaliter impartiri. Cum igitur te ob fidem, industriam, et alias preclaras animi tui dotes nostrum et Apostolicae Sedis nuntium ad quasdam superioris Germaniae partes cum potestate legati de latere destinaverimus, qui mandatis, consiliisque nostris instructus, Sanctae Romanae Ecclesiae et nostra orthodoxae que fidei negotia ad totius reipublicae christianae salutem pro viribus exequare. Nos quoque ut personaram earumdem saluti et statui opera tua consulatur, hoc tuum munus specialibus facultatibus prosequendum censuimus, ut illis suffultus iuxta datam tibi a Domino sapientiam ibi tum utaris moderate, et prudenter, tum ad Dei gloriam, populorum solamen et aedificationem ipsiusque Sedis decorem videris expedire.
Visitations- und Reformationsvollmacht
Itaque ut tu personis partium predictarum opportune consulere teque erga illos utilem, ac benignum exhibere possis, non derogando sacri Concilii Tridentini decretis discretioni tuae, legatione huiusmodi tua durante, 32et intra illius fines atque erga eius personas, et loca ibi existentia dumtaxat per te ipsum seu alios viros probos, et idoneos patriarchales, primatiales, metropolitanas et alias cathedrales et collegiatas, ac parochiales ecclesias nec non monasteria tam virorum quam mulierum, prioratus, prepositura et secularia et alia quorumvis ordinum etiam mendicantium, regularia nec non hospitalia etiam exempta dicteque sedi immediate subiecta vel quocumque alio privilegio suffulta, eorumque capitula, conventus, universitates collegia, et personas tam seculares quam regulares, etiam ut prefertur, exemptas et subiectas, quoties tibi videbitur apostolica auctoritate visitandi, ac in illorum statum formas, regulas instituta, regimen, statuta, consuetudines, vitam, ritus, mores, et disciplinam tam coniunctim, quam divisim ac tam in capite, quam in membris diligenter inquirendi nec non evangelicae et apostolicae doctrinae, sacrorumque canonum, et generalium conciliorum decretis, et sanctorum patrum traditionibus, atque institutionibus inherendo et prout occasio, rerumque qualitas exegerit quecumque mutatione, correctione, emendatione, revocatione, et renovatione, ac etiam ex integro editione indigere cognoveris, reformandi, mutandi, et corrigendi, ac etiam de novo condendi, condita sacris canonibus non repugnantia confirmandi, abusus quoscumque tollendi, regulas, institutiones, observationes, et ecclesiasticam disciplinam ubicumque ille exciderint, modis congruis restituendi, et reintegrandi praedicti Concilii Tridentini decreta ubi nundum introducta sunt, proponendi et custodiri praecipiendi ipsasque personas tam seculares, quam regulares etiam exemptas ad debitum et honestae vitae modum revocandi et quicquid inde statueris et ordinaveris perpetuo observari faciendi.
Gerichtsbarkeit
Contra inobediendes et etiam contra falsarios usurarios, raptores incendiarios ac alios criminosos et delinquentes, quoscumque etiam exemptos eorumque fautores ac receptatores cuiuscumque dignitatis, ordinis, vel conditionis fuerint, per viam accusationis, vel denunciationis, aut ex officio, etiam summarie, simpliciter, et de plano, ac sine strepitu et figura iuditii inquirendi, et procedendi, reosque prout canonice requirunt sanctiones et alias tibi videbitur expedire, punire, nec non horum criminum et matrimoniales et quascumque alias ecclesiasticas, prophanas, civiles, criminales, et mixtas causas ad forum ecclesiasticum quomodolibet pertinentes, non tamen beneficiales sine praeiuditio ordinariorum, quoad causas huiusmodi in prima instantia coram eis iuxta praedicti Concilii Tridentini decretum cognoscendas tam per viam simplicis quaerelae, quam etiam quarumcumque appellationum a quibuscumque iudicibus ordinariis, et etiam a Sede praedicta delegatis interpositarum, et dicta 33legatione durante interponendarum motas, et inchoatas, ac interim movendas cum earum omnibus incidentibus, dispendentiis, emergentibus annexis, et connexis etiam summarie, simpliciter, et de plano, ac sine strepitu, et figura iuditii, sola veritate inspecta terminis substantialibus unico contextu, vel etiam non servatis sed illorum loco praefixo termino arbitrio tuo procedendi, audiendi, et fine debito terminandi, et ad hunc, caeterorumque contingentium affectum quoscumque etiam per edictum publicum constito prius etiam summarie et extra iuditialiter de non toto accessu citandi, et monendi, eisque ac etiam quibusvis iudicibus, caeterisque personis quibus et quoties opus fuerit etiam per simile edictum, ac etiam sub censuris et penis ecclesiasticis nec non pecuniariis tuo, vel delegatorum arbitrio moderandis et applicandis inhibendi, ac contra inobedientes et rebelles quoslibet censuras, ac poenas ipsas etiam iteratis vicibus aggravandi interdictum ecclesiasticum apponendi et relaxandi, auxiliumque brachii secularis invocandi, seu causas ipsas alii vel aliis idoneis modo et forma premissis ac cum simili, et limitata potestate pariter audiendas et terminandas delegandi quascumque personas adversus sententias, res iudicatas et contractus quoscumque, prout iustum fuerit in integram restituendi, iuramentaque quaecumque ad effectum agendi duntaxat, quibuslibet relaxandi, quoscumque a quibus vis censuris et poenis simpliciter et ad cautelam, prout iuris fuerit absolvendi.
Absolutionsvollmacht bei Totschlag, Ehebruch, Inzest, Wucher, Exkommunikation und Irregularitäten der Kleriker
Praeter quoscumque ad te recurrentes qui homicidium, non tamen voluntarium, nec non periurii reatum quomodocumque commiserint, quique bellis interfuerint, et propterea eos, qui adulterium, incestum, fornicationem aut aliud quotcumque flagitium carnis perpetraverint; nec non usurarios, si hoc a te humiliter petierint, ab excomunicationis, aliisque sententiis, censuris et penis ecclesiasticis et temporalibus, quas propterea quomodolibet incurrerint etiam in utroque foro absolvendi. Ac cum eis et prorsus cum quibusvis aliis clericis et personis ecclesiasticis super quarumque irregularitate per eos, non tamen occasione homicidii voluntarii, haeresis laese maiestatis, vel bigamiae, vel perceptionis fructuum ecclesiasticorum quomodolibet contracta, etiam si ipsi censuris huiusmodi sic ligati missas et alia divina officia non tamen in contemporum clavium celebraverint, vel alias divinis se se immiscerint, ita quod promoti omnes et iam sacros et presbyteratus ordines suscipere et etiam ipsi, quam alii in susceptio etiam in altaris ministerio ministrare, ac quaecumque beneficia ecclesiastica cum cura, et sine cura recipere, et illa, ac per eos obtenta, ex quibus nullos fructus indebite perceperint, retinere libere, et licite valeant, 34dispensandi, ac etiam quibusvis in aetate legitima constitutis, ac alias idoneis sacerdotali militiae adscribi volentibus, qui conpetenter beneficiati, et arctati fuerint, ut ad omnes, et sacros et presbyteratus ordines, a suo ordinario, vel cum eiusdem, aut vicarii sui testimonio a quocumque alio maluerint cattolico antistite gratiam et communionem dicte Sedis habente et Romanam Curiam et in propria dioecesi residente tribus dominicis et alliis festivis diebus extra tempora iure statuta promoveri et in illis sic promoti et in altaris ministerio ministrare possint, licentia tribuendi.
Kollationsrecht
Insuper quecumque beneficia ecclesiastica simplicia infra limites tuae legationis extra tamen metropolitanas, et alias cathedrales et collegiatas ecclesias consistentia per obitum illorum ultimorum poscessorum extra Romanam curiam vacatura, dummodo illa, alias quam ratione mensium apostolicorum reservata non fuerint et cuiuslibet eorum fructus, redditus et proventus viginti quatuor ducatorum auri de camera secundum communem existimationem valorem annuum non excedant pro tempore vacantia personis idoneis providendi, ita tamen, ut tu non prius provisionem beneficiorum huiusmodi facere debeas, quam tibi fide dignorum testimonio constiterit, fructus praedictos ipsum valorem annuum non excedere, alioquis provisiones a te pro tempore factae de eis nullius sint roboris, vel momenti (?).
Et cum patientibus defectum natalium, si consideratis diligenter circumstantiis universis quae circa idoneitatem personarum fuerint attendendae, si paterne non sine incontinentiae imitatores, sed bonae conversationis et vitae alias eis merita suffragentur ad dispensationis gratiam obtinendam; ac cum corpore vitiatis, dommodo in eis non sit tanta deformitas, quae scandalum in populo debeat generare, ut pariter ad omnes etiam sacros et presbyteratus ordines promoveri, ac beneficia ecclesiastica cum cura, vel sine cura fuerint, quorum tamen fructus redditus, et proventus illegittimos si graduati fuerint, centum, quo vero ad non graduatos quinquaginta ducente auri de camera secundum communem existimationem valorem annuum insimul non excedant, si eis alias canonice conferant, aut eligant, praesentent, vel alias adsum aut ad ea, et instituant in eis recipere et retinere.
Ehedispens
Et super quocumque impedimento publicae honestatis iustitiae, ubi solam sponsalia intercesserint. Ac cum his qui per fornicationem, vel adulterium se polluerint dummodo in morte defuncti coniugis quicque machinati non fuerint aut matrimonium inter se contrahere et in facie 35ecclesiae solemnizare ac postquam contractum fuerit in eo remanere. Ac pariter cum illis qui huiusmodi impedimentis non obstantibus illud alias tamen iam contraxerunt, etiamsi carnali copula consumaverint, et prolem ex inde susceperint, ipsos ab incestus reatu excomunicatione sententia, aliisque censuris ecclesiasticis absolvendo, ut matrimonium de novo inter se, dummodo propter hoc mulieres raptae non fuerint, contrahere, ut praefertur, solemnizare, ac pariter in eo remanere libere et licite valeant dispensandi prolemque exinde susceptam et suscipiendam legittimam decernendi atque nunciandi.
Studien, Tabellionat und Notariat
Ac quibusvis personis ecclesiasticis secularibus, ut leges, et iura civilia audire in illis studere ad quinquennium, nec non quoscumque actus scolasticos exercere in eis postquam reperati idonei fuerint gradus consuetos suscipere possint indulgendi.
Nec non officium tabellionatus et notariatus aliquibus personis idoneis usque ad numerum duodeci dumtaxat repertis, prius ab eis professione fidei iuxta formam a Sede praedicta propositam, et iuramento in forma solita concedendi; eosque notarios et tabelliones constituendi.
Ablassverleihung und Umwandlung von nach Rom und Santiago de Compostela gelobten Wallfahrten in andere fromme Werke
Item omnibus utriusque sexus Christi fidelibus ad pia et salutaria opera exercenda, centum aut plures dies citra annum, nec non vere poenitentibus et confessis, qui quascumque seculares, vel regulares ecclesias, seu capellas in una, vel duabus anni festivitatibus dumtaxat a primis vesperis, usque ad secundas vesperas, et occasum solis, cuiusque diei festi visitaverint et pro unione principum, ac fidei catholicae propagatione preces Altissimo effuderint, quo die festo id fecerint septem annos, et septem quadragenas, aut infra de iniunctis eis penitentiis seu quae merito iniungi debeant misericorditer in Domino relaxandi ita, quod relaxatio huiusmodi semel tantum pro una ecclesia, vel capella fiat, et si pro duobus festis diebus concedatus ad triennium, pro una vero festo concessa ad quinquennium tantummodo debeat perdurare. Nec non vota quaecumque ultra marina, visitationis limitum beatorum Petri et Pauli apostolorum de urbe, S.ti Jacobi in Compostella castitatis et religionis votis dumtaxat exceptis in alia pietatis opera commutandi.
Aufhebung des Interdiktes
Ac quibuscumque utriusque sexus personis ecclesiasticis et secularibus, quas ad loca ecclesiastico interdicto et apostolica auctoritate sup36posita declinare contigerit, ut in eis ianuis clausis non pulsatis campanis, excomunicatis et interdictis prorsus exclusis in sua domesticorumque et familiarium suorum praesentia dummodo ipsi causam non dederint interdicto nec contingat eos specialiter interdici celebrare et celebrari facere licite possint facultatem concedendi; ac quibuscumque utriusque sexus personis sepulchrum Domini cum visitare volentibus, ut ad illud et alia loca pia ultra marina absque alicuius censurae aut paenae incursu accedere possint, dummodo aliqua prohibita non deferant.
Befreiung vom Fastengebot
Ac ut quadragasimalibus et aliis prohibitis temporibus et diebus, ovis, butiro caseo et aliis lacticiniis, carnibus de utriusque medici consilio, ac secreto et sine scandalo uti, vel vesci libere et licite valeant concedendi.
Exekutionsvollmachten
Et ut concessiones, gratiae et literae per te vigore praesentium concedendae sublatis obstaculis suum sortiant effectum, quascumque personas ad effectum dumtaxat omnium et singulorum praemissorum consequentes ab omnibus et quibuscumque excomunicationis, suspensionis et interdicti aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et poenis a iure vel ab homine quavis occasione vel causa latis si quibus quomodolibet innodati fuerint, dummodo in eis per annum non insorduerint absolvendi et absolutos fore censendi; vices tuas in praemissis in toto vel in parte committendi, iudices assistentes, commissarios et executores pro praedictorum et literarum tuarum executione et observantia delegandi mandata, prohibitiones, et monitoria, etiam sub censuris et aliis poenis praedictis, caeterisque benevisis remediis et etiam appellatione postposita decernendi, et omnia, et quaecumque alia in praemissis et circa ea necessaria seu quomodolibet opportuna faciendi, decernendi et exequendi, etiam per alium, seu alios auctoritate apostolica praedicta tenore praesentium plenam et liberam licentiam, et facultatem, et auctoritatem concedimus et indulgimus. Decernentes te omnibus facultatibus et concessionibus praedictis et cum derogationibus, suspensionibus, indultis, irritantibus aliisque decretis, et clausulis necessariis, et opportunis, ac in literis apostolicis concedi, et ostendi solitis in quibuscumque partibus tuae legationis, nec non dominiis, civitatibus et locis praedictis libere et licite uti posse, ac in concessionibus et gratiis et aliis dispositionibus per te auctoritate praesentium tuaeque legationis faciendi soli narrativae tuae ac etiam solis concessionibus et literis tuis absque aliqua praesentium insertione, seu exhibitione, aut notarii testiumque adhibitione stare, nec non ad id alterius probationis adminisculum requiri, sicque per quoscumque iudices, et 37delegatos etiam causarum palatii apostolici auditores, ac sanctae Romanae ecclesiae cardinales in quavis causa, et instantia sublata eis, et eorum cuilibet aliter iudicandi et interpretandi facultate et auctoritate ubique iudicari, et diffiniri debere irritum et inane, si secus super his a quoque quavis auctoritate scienter, vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus literis recolendi memoriae Sixti P. P. IV predecessoris nostri, quibus inter alia cavetur expresse, quod nuntii dictae Sedis etiam cum potestate legati, etiam de latere, tam quo ad beneficia conferenda, quam dispensationes et alias gratias concedendas facultatibus uti non possint, nec quaevis clausulae in literis facultatis huiusmodi appositae adversus dictas literas ad quicque suffragentur, nec non defectibus et aliis praedictis, et quorumcumque conciliorum universalium, provincialium, et synodalium, nec non piae memoriae Bonifatii P. P. VIII etiam praedecessoris nostri de una, et duabus dictis et aliis apostolicis, et in provincialibus, et snodalibus conciliis editis gratialibus, vel specialibus constitutionibus, et ordinationibus nec non cancellariae praedictae regulis nullis prorsus exceptis, et quae sigillatim in quacumque re extendi, et exprimi possint, statutis quoque et consuetudinibus ecclesiarum monasteriorum, universitatum, collegiorum, civitatum et locorum huiusmodi, nec non ordinum quorumcumque etiam iuramento confirmatione apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis statutis, etiamsi de illis servandis, nec non interpretandis literis apostolicis contra illa et illis, etiam ab alio, vel aliis impetratis, seu alias quovis modo concessis, non utendo personae praestiterint eatenus, vel imposterum praestare contigerit iuramentum, ac quibus vis aliis privilegiis, et indultis apostolicis generalibus vel specialibus, quorumcumque etiam Cisterciensium et Cluniacensium ordinum quae praemissis quovismodo obstare videantur, per quae praesentibus non expressa, vel totaliter non inserta effectus earum impediri valeat quomodolibet, vel differri, et de quibus quorumque totis tenoribus de verbo ad verbum habenda sit in nostris, tuisque literis mentio specialis, quae quoad hoc nullatenus cuique suffragari volumus. Quibus omnibus caeterisque contrariis, ubi, et quando expediet secundum rei et casus exegentiam in genere, vel in specie, ac tam coniunctum, quam divisim, prout tibi placuerit valeas derogare et super his indulgere. Quodque aliqui super provisionibus tibi faciendis de huiusmodi, vel aliis beneficiis ecclesiasticis in illis partibus speciales, vel generales dictae Sedis, vel legatorum eius literas impetrarint, etiam si per eas ad inhibitionem, reservationem, et decretum vel alias quomodolibet sit processum. Quibus amnibus personas in quarum favorem per te de beneficiis praedictis providebitur, aut alias disponetur in eorum executione volumus anteferri, sed nullum per hoc quoad executionem beneficiorum aliorum preiudicium generari, 38seu si locorum ordinariis, et collatoribus, vel quibusvis aliis communiter, vel divisim ab eadem sit sede indultum, quod ad receptionem vel provisionem alicuius minime teneantur, et ad id compelli, aut quod interdici, suspendi, vel excomunicari non possint, quodque de huiusmodi, vel aliis beneficiis ecclesiasticis ad illorum collationem provisionem presentationem, electionem, seu quamvis aliam dispositionem coniunctim vel separatim spectantibus (?) nulli valeat provideri per literas apostolicas non facientes plenam et expressam, ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem et qualibet alia dictae Sedis indulgentia generali, vel speciali cuiuscunque tenoris existat, per quam praesentibus necnon literis per te earundem vigore concedentes non expressam vel totaliter non insertam effectus earum impediri valiat quomodolibet vel differri, et de qua cuiusque tenore habenda sit in eisdem literis mentio specialis.
Volumus autem, quod praesentium transumptis etiam impressis manu regentis cancellariae tuae, et sigillo tuo obsignatis eadem illa prorsus fides in iudicio et extra illud ubique locorum adhibeatur, quae adhiberetur eisdem praesentibus si essent exhibitae vel ostensae. . . .
A tergo
Dilecto filio magistro Hieronymo ex comitibus Purliliarum utriusque signaturae referendario ad quasdam superioris Germaniae partes nostro, et apostolicae sedis nuncio.