Briefnr. 49

B. von Eichstätt an Portia - St. Willibaldsberg, 1592 November 2

Band 3

Regest

Getröstet durch die von Dr. Turner überbrachten Antworten Portias auf Verleumdungen.


Archiv

Arch. Vat. F. Borg. III, vol. 68b, f. 46rv, Orig.


Responsorias Dil. Vestri per eundem fidelem nostrum doctorem Turnerum nobis allatas debita cum reverentia suscepimus, legimus ac relegimus ex iisque magnam sollicitudinem, providentiam et equitatem iniuncti sibi muneris apostolicii, unaque erga nos paratum studium susceptamque curam et protectionem, non sine speciali consolatione percepimus. Quare est quod hoc nomine ac simul de tam benigna misso nostro data audientia pasternisque tot admonitionibus et obsecrationibus, quas animo concipere possumus, gratias habeamus. Enixe petens eidem presidi nostro denno ad D. V. ablegato pristinam audientiam ulterius importiri, iniunctam gratiarum actionem benevole suscipere velit.

88

Enimvero quanto iucundiores nobis D. V. litere tanto acerbiora, que nobis idem missus noster contra nos apud D. V. in scriptis visa, voce et scripto retulit.

In quibus quidem revellendis, uti pro veritate, et innocentia nostra decebat singularem eius fidelitatem experti sumus. Unde responsiones suas ad singula obiecta capita, quod ea ex mente, et voluntate nostra processerint denuo per eiusdem descriptas ac per nos subscriptas una cum peculiari nostra responsione D. V. transmittendas opere pretium duximus. Cum hoc expressa animi contestatione quod ea omnia in defensionem nostram risponsa parati sumus in ipso actu Deo dante brevi futurae consecrationis nostrae in prestando iure iurando Sedi Apostolicae (cuius breve una cum diplomate confirmationis ex Curia accepimus) insimul iurare ac profiteri1.

Que quidem ex iusto omni dolore ad defensionem nostram scribimus, ut videat D. V. quam non reformidemus ipsam lucem quamque exado (?) vanissimis insimulationibus per tenibriones quosdam indignissime traducti simus.

Ceterum ne longiores simus reliqua quae huius rei ac defensionis sunt nostro denuo misso in mandatis dedimus.

Hisce bene ac feliciter valeat et nos uti suscepit in suo patrocinio conservare velit . . .


Fußnoten

  • 1 Oben Nr. 37.