Briefnr. 99

B. von Eichstätt an Portia - St. Willibaldsberg, 1593 März 10

Band 3

Regest

Widerlegung der gegen B. von Eichstätt vorgebrachten Beschuldigungen.


Archiv

Arch. Vat. F. Borg. III, vol. 68B, f. 60rv, Orig.


Ex Ill.mae D.nis V. tam oblato hodie scripto quam etiam ex sermone etiam in nostro conclavi habito, intentionem animi sui erga nos praeclare intelleximus. Ut igitur rerum a nobis petitarum rationem separato scripto reddamus, et sententiam nostram distincte declaremus breviter ad quatuor proposita capita respondemus:1

Quoad primum quandoquidem S. D. N. cum nostra quali quali, sincera tamen administratione episcopali paterne contentus sit, est quod in Domino letemur; neque sane committemus, ut fides et obedientia nostra in reliquis desideretur. Ut ut ergo a tempore confirmationis nostrae, aliter non, nec unque (quod Deum testamur) nisi valetudinis, quae subinde afflictissima est, curandae gratia ad canonicales aedes nostras diverteri147mus et illas aedes pro familia nostra, quae a quingentis annis continua canonicorum successione ad nos usque pervenit, alicui cognatorum apto aliquando ad canonicatum huiusque retinuerimus; viduaque quadraginta sex aut amplius annorum in re culinaria ob coquorum aulicorum in coquendo aegrotis insulsitiam, usi fuerimus. Tamen cum animadvertamus S. S.ti earum usum adeo displicere, ex quibus sit rumoris publici causa parati sumus et hisce promittimus, nos illam, ut petitur, dimissuros, hac tamen cum conditione (quam etiam antecessor noster bonae memoriae episcopatus Martinus post decennalem retentionem suarum aedium sibi reservavit) ut si intra decennium aliquis nostrae familiae canonicus efficiatur, illi pro empto pretio rursum venales cedant. Insuper pro valitudine curanda sepositum quendam locum eligemus, qui nihil habeat suspicionis nec scandali.

Quoad secundum, quod intra triginta annos nulla fuerit visitatio, ob id vicario seni iuvenem aliquem adiungendum, cui speciatim imponatur, ut visitert, respondemus, nos demum biennio in regimine esse, intra quod, concilium ecclesiasticum instituerimus, nec amplius intra hoc breve tempus, quod in triginta annis alias neglectum, nos restituere potuisse; proinde curaturos ut ineunte vere visitatio generalis per totam dioecesim instituatur.

Quoad tertium de concubinatu sacerdotum in civitate nostra, respondemus ex antiquis compactatis inter episcopum et capitulum per quendam nuntium apostolicum ante centum et amplius annos concordatis et nostris articulis episcopalibus insertis decanum cum capitolo et non episcopum habere iurisdictionem in totum clerum intra muros civitatis, quibus inspectio et cura ista incumbat.

Quoad quartum circa fructus primarum missarum respondemus, quemadmodum eam rem invenimus a nostro antecessore institutam, ita et nos ad unquem servasse nullo obulo in alium usum quam seminarii nostri hactenus distributo. Quare nobis rem novam auditu esse, quod concessio illa fructuum tantum ad vitam antecessoris facta fuerit, unde percupimus et hisce obnixe petimus ab Ill.ma D. V., uti etiam se obtulit, ut eiusmodi indultum episcopo Martino concessum nobis quoque impetrare velit. Qua in re, uti in aliis, quae in nostrum favorem praestitit hactenus, et in posterum praestabit, quam gratissimos nos experietur.

Et haec quidem sunt, quae super illis quatuor capitibus nobis propositis respondenda habuimus; eaque separatim uti petiit, non tamen, quod ullam disiunctionem a capitulo, quae materies litium esse possit, meditemur, cum quo post articulorum acceptionem nobis (laus Deo) quam optime convenit. Ac speramus nos Ill.mae D. V. petitioni et expectationi aliqualiter satisfecisse. Insuper operam dabimus, ut quam de no148bis sponsionem et spem apud S.mum fecit, quantum possibile est re ipsa praestemus quo ipsam suscepti patrocinii sui haud poenitere possit. . . .


Fußnoten

  • 1 Siehe Nr. 91, 98.