Regest
Ist gemäß dem päpstlichen Auftrag zur Visitation seiner Diözese nach Triest gekommen. Verwahrt sich gegen Überprüfung der Rechtgläubigkeit seines Bruders durch B. von Capodistria. Schlägt dafür Nuntius Portia vor.
Archiv
Arch. Vat. F. Borg. III, vol. 68b, f. 54rv, Orig.
Brieftext
Elapsis diebus ex mandato S.tis V. dvocesim meam visitaturus Tergestum1veni, ubi rev.mum Iustinopolitanum 2absque ulla pontificia potestate expressa de cuiusdam fratris mei fide examen instituisse reperi: hac ratione forsan me perstringere volens, quod scilicet haereticum habeam fratrem. Quod quidem me tanto affecit moerore praesertim cum nihil intentatum reliquerim, ut eundem fratrem ad gregem Domini perducere possem, ut me ad S.tis V. pedes statim devolvere constitueram, verum quia ser.ma archiducissa vidua, quae hanc rem totam in se apud S.tem V. conficiendam suscepit, ne forsan propter absentiam meam, ser.mus archidux Ferdinandus filius suus in studiis et pietate iacturam patiatur iter praeclusit. Et haec qualis, cunque umbra mali non solum meam sed etiam praefati ser.mi archiducis, cuius mihi in fide aliisque virtutibus commissa est institutio, labefactare videtur existimationem meque hac in parte prorsus immunem sciam, S.tem V. humillissime rogatam velim, ut huius calumniae pleniorem cognitionem ill.mo suo nuncio comiti a Porcia graciose demandare ac me etiam ser.mum discipulum meum iniuria hac pro aequitate vindicare dignetur . . .