Regest
Uneinigkeit zwischen Salzburg und Gurk wegen Visitation von Kärnten. Der von Spaur wegen schlechter geistlicher und weltlicher Führung abgesetzte Abt von Ossiach von Eb. Wolf Dietrich wieder eingesetzt.
Archiv
Arch. Vat. F. Borg. III, vol. 68b, f. 55rv, Orig.
Brieftext
Quod futurum hoc tempore minime sperabam, nescio quae contradictio, et interminatio ab ill.mo archiepiscopo Salisburgensi mihi paratur, eo quod iuxta authoritatem mihi ab eodem concessam, in hisce provinciis imminenti animarum ipsiusque religionis periculo fideliter succurrere cogito.1Sane eo zelo, animique constantia negocium religionis hactenus ita 132amplexatus sum, quod sibi plurimum adversarii metuebant resque meae successum adeo secundum sortiebantur, quod in pluribus locis sat bene cives respirare visi sunt. Ipse porro ser.mus archidux Ernestus praevidens, sic tandem ecclesiam invari posse, latabundus operam suam et authoritatem in omnem occasionem promisit. 2Ex parrochis plurimi consilium meum secuti sunt multique foedum concubinatus vitium se derelicturos seque per omnia legibus clericorum conformaturos sponte et libere literis suis contestati sunt; iamque adveniente vere autumno uberiores in ecclesia manipulos in Domino confidens, ex praelatis abbatem Ossiacensem 3, ante saepe ab ill.mo archiepiscopo citatum et nunquam comparentem, habito ad hoc consilio et assensu ser.mi archiducis visitandum institui, qui ordinis est S. Benedicti, illegitimus et indispensatus non solum catholicis approbrio, sed et ipsis haereticis ludibrio existens occasione vitae illius pessimae et rei domesticae administrationis infelicissimae, cum secum ad sententiam processurum suboleret, illico dispoliato monasterio suo acceptisque secum spoliis amplissimis clam Salisburgum perrexit, ubi causae suae nedum patronum obtinuit, sed ipse archiepiscopus etiam ad instantiam ipsius abbatis praeter iuris ordinem, non audita parte altera, authoritatem et iurisdictionem omnem, cum maximo haereticorum scandalo, mihi inhibuit et interdixit.
Insuper paucis ante diebus intelligens archiepiscopus quomodo S.tas V. multo maioribus facultatibus per Styriam et Carinthiam me communitura sit4, evestigio apud ser.mum archiducem Ernestum, quatenus omnem in futura visitatione pollicitam operam anullaret, literis suis effecit, existimans quod literas illas apostolicas in praeiudicium sui sponte procurarim et emendicarim. Quod testatum relinquo coram S.te V. me non lucri gratia, doli fraudisve aut alterius fastus occasione sed ob animarum et ecclesiae salutem in hanc maris altitudinem ascendisse libentissimeque paratum esse, pro animabus lucrandis corpus meum impendere, et superimpendere, quantumvis timendum sit me demersum iri, in tot tantisque fluctibus et procellis. Fateor etiam me saepius ill.mo archiepisco rationes de seminariis erigendis, quibus potissimum hic in provinciis religioni totique negocio consultum foret, in medium protulisse; nunquam vero ad id sive verbis sive precibus adduci potuit. 5Unde sortem meam miserabilem deploro adeoque S.tem V. tanquam universalem lesu Christi hic in terris 133vicarium verumque pastorem, ut auxilio suo et authoritate mihi adesse dignetur ne succumbam neve ullam in propaganda ecclesia catholica reformidandi occasionem habeam, appello humique genibus positis devotissime exposo, ut causam meam iudicet, sique pro voluntate S.tis V. id muneris adhuc sustinere in eoque pro expectatione fructum facere debeo, una cum ecclesia me sub potenti manu sua excipiat causamque meam agat. Nec petto S.me P. apostolici brevis revocationem, tantum ad pedes S.tis V. provolutus, ecclesiae incrementum desidero, qui toties pro eiusdem prosperitate ingemisco, pacem et gratiam ill.mi archiepiscopi mei auxiliumque suum et patrocinium ipsiusque ser.mi archiducis Ernesti, demumque honoris et existimationis meae restitutionem, cum sanctissima S.tis V. benedictione 6. . .
Fußnoten
- 1 Siehe Nr. 43, 44.
- 2 Siehe Nr. 8.
- 3 Zacharias Gröblacher, 1587—1593 Abt von Ossiach: Lindner 61.
- 4 Siehe Nr. 33, 43, 189.
- 5 Spaur sorgte sich um den Priesternachwuchs durch Errichtung eines Diözesanseminars in Straßburg/Kärnten und durch Unterbringung seiner Alumnen in den päpstlichen Seminaren in Graz und in Wien: Rainer, Ausbildung 864; Obersteiner 342 f.
- 6 Breven an Eb. von Salzburg und an B. von Gurk von 1593 März 23: Arch. Vat. Arm. 44, vol. 38, f. 263r–264r: De visitanda diocesi deque ipsorum inter se dissidiis.