Regest
Dankt für Breve und beklagt sich über Erzbischof von Salzburg.
Archiv
Arch. Vat. F. Borg. III, vol. 68B, f. 61rv, Orig.
Brieftext
Omnis doloris illius, qui nuper animo meo insedit, ex S.tis V. brevi apostolico a vigesimo martii praeterlapsi mensis ad me perscripto1, charitatis et paternae solicitudinis plenissimo, quod eo exosculato reverenter, manibus prospriis secundo die aprilis humilime accepi, pene oblitus sum, nisi quod timeo S.tem V. existimare, quasi aliquam istius dissidii causam pepererim. Quod ita longe a me semper fuit, quod etiam uberius commodum ecclesiae Dei inde provenire potuit. Neque vero tanti aliquid in me invenio, cuius S.tas V. expectationem habere debeat, praesertim cum iam ab ill.mo archiepiscopo Salisburgensi praeter omnem expectationem per homines laicos, non sine parva et episcopalis dignitatis et honoris propri iactura, multorumque catholicorum et haereticorum scandolo gravissimo, vicariatus officio privatus sim, ex quo spes nulla mihi superest, si eiusmodi, in posterum, allius ve alterius generis officium in me assuma, quod cum utilitate ecclesiae et honoris restitutione eodem perfungi possim. Ita namque animo perculsus vix aliud quippiam ob plures rationes quas hic consulto praetereo, nedum petto nec cogito, quam quod episcopatui meo superintendere possim cum fructu. Quicquid enim est, quod possum exiquum est, minusque pro tam excellenti visitationis officio censendum. Omnia tamen debeo S.ti V. eiusdemque S.tis voluntati clementissimae totum me subiicio. Nec aliud agam, quam quod paternae illius S.tis V. in me voluntatis et gratuitae solicitudinis semper cum 160debita obedientia et gratiarum actione, perpetuam memoriam habeam 2. . .