Briefnr. 98

Renuntiation des B. von Eichstätt - St. Willibaldsberg, 1593 März 9

Band 3

Regest

Verzicht des B. von Eichstätt auf sein Amt. Nachfolge des Koadiutors Christoph von Westerstetten. Regelung des Unterhalts und Wohnsitzes.


Archiv

Arch. Vat. F. Borg. III, vol. 68b, f. 59rv, Orig.; italienische Übersetzung f. 65v.


145

Ego Casparus Dei et Apostolicae Sedis gratia episcopus Eystettensis agnoscens infirmatem, quam invaletudo mihi continua induxit: hoc meo scripto per Ill.mum dominum nuncium apostolicum leronynnem comitem de Portia peto mihi a S. D. N. concedi coadiutorem revdum et nobilem dominum Joannem Christophorum de Westerstetten, ecclesiae cathedralis Eystettensis decanum, non alias nec alium; et istud peto ego sponte, libere, sine simonia aut simoniae suspitione, adductus solummodo modestia, doctrina, continentia et caeteris praedicti de Westerstetten virtutibus, sub his tamen conditionibus:1

1. Ut a iuramentis (quae me ad curam animarum et temporalem administrationem obligant) plene in utroque foro absolvar. Tamen ne, videar nihil ecclesiae causa velle, cupio et peto, ut in negotiis, quae ad aerarium pertinent coadiutor nostrum consilium audiat, non quod eius hac parte administrationem velim esse impeditam, sed quod putem propter usum, quem in his iam rebus habeo, posse me adhuc ecclesiae esse utilem.

2. Ut mihi ex camera episcopali annuatim tribuantur quinque millia florenorum, ut alantur etiam septem equi, quatuor quidem ad currum, tres vero pro equitatione, partim ad tuendam dignitatem meae personae, partim in compensationem beneficiorum et emolumentorum ecclesiasticorum, quibus per susceptum episcopatum excidi.

3. Ut in rei familiariis supplementum ex granario episcopali annuatim mihi subministrentur quinque siliginis muttae, et avenae tolidem.

4. Ut pecunia ex glande annuatim lecta, episcopo ad usus proprios seposita, mihi cedat media.

5. Ut ad nostras aedes ex sylvis episcopatus advehantur quotannis centum plaustra lignorum, quae sint materies ignis.

6. Ut quingentorum florenorum aureorum, qui a civibus Eystette in divi Joannis festo accepti, habentur episcopi peculium, media pars etiam mihi cedat.

7. Ut domus mihi canonicalis quam diu vixero habitanda concedatur a capitulo.

146

8. Ut vivo mihi permittatur ad recreationem usus novae arcis in Pfint.

9. Ut vacantium in cathedrali dignitatum collatio (que est episcopi mihi vivo libera et integra maneat.

Hisce conditionibus et non aliis, in dictum de Westerstetten et non in alium coadiutorem, cum modo, scripto verbo, sigillo meo, ill.mo nuncio et Sedi Apostolicae sponte declarem me consentire, rogo quam possum submisissime, ut ill.mus nuntius, interposita sua authoritate hanc nobis rem quam citissime Romae expediat, ne ex mora et re suspensa, res publica aut ecclesiastica, quid capiat detrimenti. In cuius res evidens testimonium me propria manu subscripsi, et sigillum meum secretius apposui. Actum in ipso conclavi meae residentiae episcopalis arcis in monte S. Willibaldi . . .

Coram rev.mo d. nuntio apostolico supracripta scriptura fuit lecta, uti est cum suo sigillo et subscriptione a me Ioanne Vossio clerico Coloniansis dioecesis notario apostolico et dicti rev.mi d. nuntii cancellario in praesentia rev.mi et ill.mi d. Casparis episcopi Eystettensis nec non ill.mi et rev.mi d. Ioannis Christophori di Westerstetten interesatoris, adhibitis ad hoc specialiter et rogatis testibus rev.dis d. Ruberto Turnero et Iosepho Hoccero praebyteris et s.tae theologiae doctoribus. . . .


Fußnoten

  • 1 Siehe Nr. 91, 99.