Regest
Legt seine schweren Differenzen mit Erzbischof von Salzburg dar und
Archiv
Arch. Vat. F. Borg. III, vol. 68B, f. 66r—67r, Orig.
dankt für
Hilfe.
Brieftext
Cogitavi quidem vicarium meum cum pleniori informatione ab ill.mo cardinali Madruzio accepta, isthuc transmittere, ex quo vero hinc inde occasione abbatis Ossiacensis1, pluribus exurgentibus causis propositum meum suspendere cogor, donec qualiter ill.mus archiepiscopus Salisburgensis secum processurus sit probe intelligam, ne animo haereat Rev.ma et Illustris D. V. neve istam moram aegre ferat, hisce perscribere volui. Hactenus abbatem illum ad monasterium suum redire contigit, in quo ad decisionem causae suspensus et arrestatus manet. Praelibatus ill.mus archiepiscopus alios commissarios instituit, qui eo relicto, qui per me factus est, alium processum texentes, pro parte (ut fertur) dicti abbatis testes, iis ut plurimum qui inprimis de veritate inquisiti sunt repudiatis accersiverunt, unde veritate suppressa, et ego facile succumbere debeo. Ser.mus archidux Ernestus multum se offensum sentit, eo quod praedicti commissari Salisburgensis vi quadam irrumpentes detractisque in monasterio ibidem sigillis primorum commissariorum, abbatem praenominatum constituerunt. Eventus rei demonstrabit, quid conclusum fuerit in hoc negocio, tunc prout res nata est, si abbatiali dignitati restitutus fuerit, animum meum totamque causam S. D. N. per vicarium meum denunciabo. Quod porro S. D. N. in suo ad me brevi apostolico perscripto omni acceptatione dignissimo pollicetur 2, qualiter sese ill.mus archiepiscopus pro futura visitatione resolverit, mihi perscripturum S.ti S. immortales gratias ago. Verum in quamcumque partem ipse archiepiscopus declinandum duxerit, parvi aestimo; tum quod in pertractando religionis negocio secum facile non convenio, nec remedia necessaria ad profectum ecclesiae, qualia sunt seminaria, ita protrahere possum; tum quod sumptibus ecclesiae meae id muneris exequi nequeo; tum denique quod pro exantlatis, laboribus nedum gratiam reddidit, sed omnem ignominiae 161labem et offensionis notam in me nullo habito respectu conglomerat. His ita positis Rev.mam et Illustrem D. V. pro singulari illa affectione sua, quam multis hactenus expertus sum mirum in modum rogatam velim, quatenus S. D. N. persuadeat ut attentis rationibus praedictis nullo negocio me praeficiat, sed obtenta gratia ill.mi archiepiscopi cum sanctissima benedictione S.tis S. in episcopatu meo pro viribus fructificare, clementissime sinat. Verisimiliter namque timeo longe gravioribus tricis me implicatum iri, sive vicariatus officio sive visitationi futurae cooperari debeam . . .
Postscripta rev.mo et ill.re sig., nel haver scritta la letera latina a V. S. Rev.ma ho ricevuta la sua in risposta della mia già scritta a Clogenfurto nella dieta3, et la ringratio con tutto il cuor, a veder che V. S. Rev.ma et Ill.re aiuta la causa mia et non è mia ma del Sig. Idio, il quale sa come son a torto perseguitato, iniuriato et vilipeso dal mio metropolitan, però desidero star quiete nel mio vescovato senza darli più causa di iniurarmi . . .