Briefnr. 140

B. von Laibach an Aldobrandini - Laibach, 1593 Juli 4

Band 3

Regest

Beantwortet von Kobenzl überbrachtes Schreiben Aldobrandinis. Görzer Landtag. Bevorstehende Visitation der Diözese Laibach durch Generalvikar. Sieg über Türken bei Sisak.


Archiv

Arch. Vat. F. Borg. III, vol. 68B, f. 80rv, Orig.


Literis quidem Ill.me D. V. per dominum baronem Cobenzium debita reverentia et gratitudine acceptis iam pridem respondisse debebam. Verum quia ser.mo meo iubente et publica suadente utilitate hactenus temporis ad diversas provincias et functiones delegatus per integrum ferme semestre abfui,1ut proinde tot tam locorum intervallis et mutationibus, quam negotiorum varietatibus distractus debitum scribendi munus interea praetermiserim. Nunc vero pro ea qua me licet immeritum prosequitur gratia et benignitate, concepta iam de preferitis confidentia latere eam nolo me dum novissime in comitiis comitatus Goritiensis es193sem, 2iuxta Ser.mi D. N. mandatum mihi per Ill.mum D. Electum Aquilegiensem significatum. Ut eidem in visitatione sua pastorali consilio et auxilio necessario assisterem, 3id quod pro summo Dei honore et humillima in Sedem Apostolicam obedientia teneor ita praestitisse, ut pius ille vir et christianae disciplinae indefessus propagator non exiguum in ea re profectum ad divinam gloriam et totius populi praesertim vera bonorum consolationem Deo adiuvante fecerit. Unde illis et his desolatis partibus, non parum emolumenti accessurum speramus. Restat ut nunc ad has reliquas provincias archiducales iuxta pium eius desiderium se conferat. Quaequidem visitatio ad extremum mensis augusti ad summum devoluetur. Ser.mus enim meus pergrato, tam salutare munus amplecteus animo, proposse una cum consiliariis intimis id promovere non desinet. Expeditionem vero egomet procurabo et eidem rev.mo electo transmittam. Interim licet ego in propria persona ob functiones istas Publicas non possim attamen per vicarium meum generalem, doctorem theologum virum integrae vitae, visitare ex iquam hanc diocaesim meam statui, et ita coniunctis votis et viribus cum rev.mo praefato Deo causam suam invante salubrem reformationem morum instituemus et perficiemus, licet interim saeviat infensissimus vicinus noster Turca undequaquem speramus tamen tandem divino bracchio repimendum iri, prout eiusdem auxilio his elapsis diebus multa Turcarum millia trucidata fuere. 4Haec ad eum finem reverenta iuvere debui. Ut Ill.ma D. V. pro consolattione S. S.tis eidem fusius comunicare . . .


Fußnoten

  • 1 Bischof Johann Tautscher von Laibach war als Statthalter Innerösterreichs in der Regel in Graz. 
  • 2 Landtag in Görz 1593: Görz, Arch. Stor. Provinciale P 16, Nr. 24. 
  • 3 Siehe Nr. 130, 148. 
  • 4 Siehe Nr. 139.