Regest
Aufforderung an Ehzg Ferdinand von Tirol, als Vormund Ferdinands II. von Innerösterreich den Grafen Ambros von Thurn wegen Häresieverdacht fernzuhalten. Gefährliche Entwicklung in Mömpelgard. Portia zur Bereinigung des Falles Kempten geschickt.
Archiv
Arch. Vat., Arm. 44, vol. 38, f. 442rv, Minute.
Brieftext
Accepimus Ambrosium de Turris comittem cogitare atque agere de reditu ad serviendum dilecto filio Maximiliano archiduci.2Vera est nobis res gravissima et periculorum plenissima. Suspecta est vehementer hominis mens atque animus. Habet fratres haereticos apertissimos, perseverat in sumenda utraque specie, fuit semper in homines locorum illorum vere catholicos animo infero; quid igitur non mali erit ab illo exspectandum, quid se ad eius regionis calamitates haec quoque adiungatur fax. Optandum omnino esset, ut omnes inde pestes quam longissime arcerentur, eas vero arcossiere . . quae ratio esse potest. Hortamur et rogamus, ut quoniam praestas consilio atque auctoritate, quoniamque Ferdinando archiduci tutor es, nec quidquam antiquius habes Dei gloria et catholicae religionis amplitudine, negotium hoc commendatum habeas, nosque magno metu et provinciam illam praesenti et gravi periculo liberes. Neque vero hac una tantum re augimur nec potest tanta iniquitas temporum, non graves undique nobis maeroris . . causas subministrare.
Sperabemus . . fore ut obitu ducis Virtembergensis ditio illa in Austriacorum potestatem veniret, fruebamurque, quasi certa ac presenti re, sic spe uti id evenisset catholicae religionis restituendae rerumque omnium optimarum. Nunc incredibiliter dolemus eam pervenisse ad Molper227gardum hominem calvinistam et seditiosum, unde et pessima omnia in eam ditionem existent, et quod ad caeterus Imperii partes attinet, consilia perditissima. Hic quoque providendum erit, ut quoniam is eget Austriacorum confirmatione, quanta maxima poterit cum catholicae religionis dignitate id fiat, de restituendis bonis ecclesiarum et monasteriorum, per summam impietatem occupatis, caeterisque de rebus, quae tuae prudentiae in mentem venient, in quibus utinam possit nostra auctoritas atque opera aliqua in parte adiumento esse. 3
Significavit etiam nobis Andreas cardinalis filius tuus de flagellis abbatis Campidunensis, deque summo eius loci periculo, cum statuisset infelice ille optimam eius abbatiae partem haereticis vendere ac res pene iam confecta esset, cui rei cardinalis aliique homines pii postularunt quam primum provideri. Mandavimus igitur nuntio nostro Porciae, ut eo se conferret ac se ita opus esse intelligeret tam malum pastorem inde amovere. Non dubitamus te si necesse erit apostolicae auctoritati adiumento futurum4. . .
Fußnoten
- 1 Breven, die Fernhaltung des Grafen Raimund della Torre betreffend, vom selben Tag auch an Hzg von Bayern und Ehzg Maximilian, ebenda f. 442v und 443r.
- 2 Ambros von Thurn, Hofmarschall Ehzg Karls, stand im Verdacht der Ketzerfreundlichkeit: Loserth FRA II/58, XXII.
- 3 Treffpunkt der Hugenotten mit deutschen Calvinern.
- 4 Siehe Nr. 169.