Briefnr. 213

Klemens VIII. an Ehzg Ferdinand von Tirol - Rom, 1592 Januar 8

Band 3

Regest

Papst erfreut über vom Kaiser beabsichtigte Übertragung des Oberbefehls in Ungarn an Ehzg Ferdinand von Tirol; schickt den Sondernuntius Coriolano Garzadoro.


Archiv

Arch. Vat., Epp. ad Principes vol. 25, f. 233r—235v, Minute.


271

Dilecte. Quis sit christianae republicae status, quam afflictus, quam multis calamitatum fluctibus agitatus nihil necesse est pluribus verbis apud nobilitatem tuam commemorare, quae pro sua singulari prudentia id optime intelligit; ardent bello et discordiis luduosis nobiles provintiae heretica pestis mortifera tam late grasatur. Turca denique perpetunt, et implacabilis nominis Christiani hostis novo et inaudito fraude inflamatus perniciem, et vastitatem republicae Christianae . . . mitatur ei enim illius amentia progressa est, et superbia ascendit, ut omnes ferreo . . servitutis suae iugo opprimere, et Christi Domini cultum, et nomen penitus delere velle videantur. Sed quamvis pro ea paterna et pastoralis solicitudine, quam universae ecclesiae debemus, in tanta rerum perturbatione et anxiissumus et vehementis commovemur. Non tamen deficimus, sed animo erecto et forti conportavimur in Domino, et in potentia virtutis eius, et de eius immensa misericordia confidimus, quod non deserit sperantes in eo nec tradet bestiis animas confidentes illi, dummodo et nos zelo zelati pro eius gloria adversus immanes istos crucis hostes fortiter insurgamus, et tandem aliquando de illius droemis capite conterendo, divina iuvante gratia, serio cogitemus.

Quare non mediocri laetitia afficimur, cum audivimus, carissimum filium nostrum Rudolphum imperatorem electum, sua pietate dignas cogitationes suscipere, et generosa quadam indignatione exardescere, et ut fidei Christianae propugnatorem, et catholicae ecclesiae defensorem decet, ad bellum contra Turcos totis viribus inferendum magno animo excitari; et quae ad tantae rei molitionem, atque apparatum necessaria sunt, sedulo curare, sed illud non praecipue recreavit, quod de prefecto et capitaneo Peneroli totius exercitus ab eius M.te ex suo acri iudicio actum esse accepimus, minimum nobilitatem tuam delectam esse, quae gravissimum illud munus sustineat, si copiis omnibus cum summa potestate M.tis S. nomine praesit.1Nihil certe opportunius, nihil aptius hoc tempore fieri poterat, itaque iam nunc de toto belli eventu, divina ope suffragante, optimam spem concipimus, cum, te duce, res agenda erit, in quo 272uno omnia concurrunt, quae maxime expetenda videbantur, invicti animi fortitudo usus, et scientia rei militaris insignis auctoritas, excellens prudentia, et quod caput est, pietas et religio singularis. Neque vero dubitamus, quin tu pro Dei gloria et pro nominis Christiani dignitate hoc onus sis libenter accepturus. Postulat id a te Christiana republica difficillimo tempore, postulat tam praeclarum Caesareae M.tis de te iudicium, postulant tam multa sanguinis et amoris vincula, quibus cum ipso Caesare . . . adstrictus, postulat animi tui magnitudo, et res fortiter gestae, postulant pater tuus, et patruus inclutae memoriae, et maiores . . . fortissimi, et religiosissimi principes, qui regna et provintiae Cesareae familiae nostrae, a perpetua novi istius Pharaonis Turcae venatione vindicari et popolos illos optatae quietate et tranquillitate frui desiderant, postulat denique hoc a te; hoc est, a carissimo filio S. Apostolica Sedes mater tua, quam singulare observantia persequeris, et nos, qui in ea, quamvis immeriti, Deo ita disponente, sedmus, id a tua nobilitate summa studio, summa contentione flagitavius. Scimus quantum nobis tribuas, et tuam certe in nos voluntatem ex nostri animi sensu, et paterna erga te charitate metimur. Absit, ut aut Caesar, qui tantam in te fiduciam habet, aut nos, qui de te omnia nobis pollicemur, spe nostra excidamus viro non solum principe et forti et exercitato et tuaque apud omnes auctoritatis opus est, sed egregiae in primis pio et catholico, qui proelia domini proelietur. Quamobrem fili dilecte, si quid forte in te dubitionis residet, de generali eiusmodi prefectura accipienda, petimus a te etiam, atque etiam, ut nostro intuitu illud prorsus abstergas, et tam salutare, tam pium tam gloriosum illius muneris officium capias, et tuam istam viridem ad huc, et vegetam aetatem, et adhuc robustas corporis vires, sed multo magis necessariam, prudentiae et consilii auctoritatem, qua plurimum excellis, Deo et eius catholicae ecclesiae et Christianae republicae offeras, tamquam actum pulcherrimum ceterae vitae suae pie et fortiter actae.

Hac una re nihil tua virtute dignius, nihil Caesari optabilius, gratius denique nobis efficere nihil potes, quemadmodum uberius intelliget nobilitas tua ex venerabili fratre Coriolano episcopo Auserensi,2quem eum ob certa quandam negocia, eo nostro pastorali officio in inferiorem Germaniam nostrum et Apostolicae Sedis

nuntium extraordinarium mitteremus, voluimus, ut eum nobilitate tua de gravibus rebus ageret, et has nostrae paternae benevolentiae literas iudices, tibi redderet. In ergo pro tua erga nos, et hanc . . pietate non solum benigne illum excipies, ut praelatum nostrum domesticum assistentem, et doctrinam, et integritatem nobis per gratum. Sed humaniter 273etiam, ut soles, audies, eamque illi fidem loquenti, cumulate habebis, ac si nos ipsos cum tua nobilitate colloquentes audires.


Fußnoten

  • 1 Siehe Nr. 207, 210, 215. 
  • 2 Coriolano Garzadoro, Bischof von Ossero, Sondernuntius: Roberg II/2, XXXVII.