Briefnr. 144

Klemens VIII. an Erzbischof von Salzburg - Rom, 1596 Juli 27

Band 4

Regest

Mahnung zu milderem Umgang mit dem Bischof von Chiemsee und zur Bewahrung des Kirchengutes, vor allem in Kärnten. Weisung an Pfarrer, den insbesondere zur Osterzeit über die Drau in die Diözese Salzburg kommenden Diözesanen von Aquileia nicht die Kommunion in beiderlei Gestalt zu reichen. Mahnung zu vorbildlichem und würdigem Leben als Erzbischof.


Archiv

ASV, Ep. ad Principes, Registra 28, f. 264r–266r, Reg.; Fondo Borghese, serie III,
92 A, f. 203r–205r u. f. 210r–211r, Kopien; Diözesanarchiv Salzburg, 4/36, Chiemsee/
Bi. Sebastian Cattaneus, Kopie


Venerabili fratri Wolfphangio Theodorico archiepiscopo Salisburgensi Clemens Papa VIII

Venerabilis frater salutem et apostolicam benedictionem. Litteras fraternitatis tuae, quas tua manu scriptas in vigilia beatorum apostolorum ad nos dedisti, sane cum quadam paterna voluptate legimus: tua enim illa de nostra gratia retinenda sollicitudo, tua animi anxietas, quam litterae ipsae 168efficaciter exprimebant, ne apud nos inobedientiae notam incurrisses, iucunda nobis fuit. Nam quo magis te amamus corde sincero, eo magis optamus te nobiscum et cum hac Sancta Sede eas coniunctiones, illos devotionis et caritatis nexus inviolatos conservare, quos tu ipse merito agnoscis et profiteris, unde etiam tuam veram utilitatem et solitam laudem maxime pendere et nos intelligimus et tu quoque pro tua prudentia non ignoras. Quia vero de Chiemensi causa copiosus ad nos scripsisti, nequaquam tecum dissimulamus modum, qui a te initio adhibitus est, nobis non placuisse, neque illud etiam, quod deinde ea in re te duriorem praebueris tuamque in causa propria et adversus coepiscopum et fratrem moderationem et episcopalem levitatem desideravimus. 1Si quid vero a te prudenter et pie sive actum est sive fit, in quo studium et obedientiam erga hanc Sanctam Sedem et zelum catholicae religionis ostenderes aut ostendas, sic tibi persuadeas volumus id nos et grato animo excipere et memoria retinere et palam etiam nostro testimonio ornare, quale illud fuit in comitiis Ratisbonensibus, quo loco constantia tua et animi magnitudo adversus oppugnatores fidei praeclare eluxit, 2quorum conatibus ut te decebat fortiter obstitisti. Haec etsi quae sunt alia, tam nobilis ecclesiae archiepiscopo et principe ecclesiastico et te ipso digna ea non solum taciti probamus, sed verbis in primis honorificis in Domino commendamus, tua enim laude ultro oblectamur atque utinam omnes tuae actiones eiusmodi essent, ut eas semper laudare possemus.

Sed ipsa rerum natura id interdum minime patitur et plane repugnat, quis enim hoc laudet aut probet, quod bona ampla quae Ecclesia Salisburgensis in provintia Carinthiae ab antiquissimo tempore possidebat,3nec cuiusvis generis bona, sed cum potestate et iurisdictione in subditos populos, ea post tot saecula tu primus alienaveris et vendideris? Et memoriam pietatis ac beneficentiae veterum imperatorum et principum, 4ornamentum ecclesiae istius, aboleveris et adiumentum non mediocre catholicae religionis in ea regione sustuleris? Et quamvis dicere soleas te maiorem Ecclesiae Salisburgensis utilitatem secutum esse, quae comparata ex ea venditione pecunia 169redundaret, nos tamen communium rerum non ignari et longo saltem usu partem aliquam prudentiae assecuti, hanc utilitatem dignoscere nunquam potuimus, neque adhuc intelligere satis possumus qui census aut annui fructus emolumentum cum ea ditione conferri queat, nedum maiorem ecclesiae utilitatem afferre, praesertim cum bona illa haereticis etiam sint divendita atque ita dictu quo horribile et luctuosum, patrimonium Christi effectum sit patrimonium satanae et haereticorum, quorum etiam vires eadem causa roborantur iis in locis et catholicorum debilitantur. 5Quod autem scribis, te in tuis ditionibus haereticos persequi, eorum machinationes propellere, omnique diligentia curare ut ad veritatem et gremium catholicae ecclesiae convertantur, recte id facis, nec minus ex nostra expectatione quam ex tui officii munere.

Sed est in hac religionis causa quod fraternitatem tuam admoneamus, ut tanto accuratius in tua ista custodia pervigiles. Accepimus esse aliquos ex dioecesi aquileiensi qui sacro Paschae tempore, cum de more communicandum est, Dravo fluvio transmisso, in dioecesim salisburgensem transeunt, ut ibi sacrosanctam Eucharistiam sub utraque sumant specie, quod eis nullo modo licet neque ferendum est. Quare a te petimus mandes parochis tuis, ne ullo pacto externos homines et, nominatim, ne ullum ex dioecesi aquileiensi ad communionem utriusque speciei admittant.6Quod vero ad ipsam dioecesim salisburgensem attinet, sane experimento ipso compertum est plus incommodi quam utilitatis ex eo instituto proficisci, propterea quod homines apostolicae sedis indulgentia illa abutuntur, neque eas conditiones servant quae necessario ex eiusdem sedis apostolicae praescripto requiruntur, neque palam profitentur totum et integrum Christum sub altera tantum specie contineri atque ita ad errores et haereses dilabuntur. 7

Quare ad tuam pastoralem vigilantiam pertinere arbitramur ut populos tuos catholicam veritatem exacte doceri cures, eosque, quantum fieri potes, revoces ad comunem et salutarem et tot saeculis receptum universalis ecclesiae ritum.

170

Iam vero ut ad illud revertamur quod initio dicebamus, nos omnes actiones tuas tales esse optamus, ut merito a nobis et a bonis omnibus laudari possint et debeant, te enim sincerae caritatis affectu prosequimur, tibique persuasum hoc esse debet, qui te magis diligat quam nos esse neminem, qui tibi parentis loco sumus, qui tibi non blanda, sed vera et salutaria dicimus, qui te solida gloria non illa fucata et umbratili, quam falsae et adulterinae carnalis prudentiae regulae invenerunt, sed viro christiano et archiepiscopo digna florere cupimus, non solum coram hominibus, sed coram Deo qui scrutatur corda, neque in hoc saeculo tantum, sed in futuro, ubi omnis est gloria et beatitudo, te quoque non solum auctoritati nostrae, ut par est obtemperare, sed amori etiam multum tribuere aequum est. Nos quamdiu in hac apostolica sede, quamvis meritis impares, Dei voluntate praesiderimus, eo erga te animo sumus, ut nostro et huius sanctae sedis patrocinio te semper tueri cupiamus, neque facile adducimur ut quidquam de te, minus tuo loco, et persona dignum credamus; tu tamen vide quemadmodum recte ambules coram Deo, a quo tam multa ornamenta accepisti et coram nobis in corde puro et simplici, quod de te nobis libenter pollicemur, ne iis occasionem ullam praebeas, quos occasiones quaerere dicis, facile enim calumniae apparent et evanescunt quas vera virtus et pietas et integritas et continovatus rectae vitae tenor, manifeste arguit et confutat.8


Fußnoten

  • 1 Sebastiano Cattaneo, 1589 Bischof von Chiemsee. Über das Zerwürfnis des Eb. Wolf Dietrich von Raitenau: Hans Paarhammer, Wolf Dietrichs Zerwürfnis mit Sebastiano Cattaneo, in: Salzburger Landesausstellung, Katalog, Salzburg 1987, S. 119–122; Dopsch, Geschichte Salzburgs II/1, S. 178. Cattaneo dürfte beim Limina-Besuch 1596 in Rom sein Problem mit dem Eb. vorgebracht haben. Der Papst beauftragte Kardinal Caetani vor der Abreise nach Polen, sich des Falles anzunehmen; H.C. III, 165; ASV, Fondo Pio, vol. 115, f. 19r–25r; siehe Nr. 129 A 3. 
  • 2 Am Reichstag zu Regensburg 1594 stellte sich Salzburg gegen die von Protestanten gewünschte Gewissensfreiheit: Rainer, GN III, S. 355. 
  • 3 Lang-Metnitz, Salzburger Lehen; P. Tropper, Landesbistum, S. 37–39. 
  • 4 860 Ludwig der Deutsche, 953 Otto I.: Mon. Duc. Car. III, 11 f., 43 f. 
  • 5 Schon Kaiser Ferdinand I. und Erzherzog Karl haben Verordnungen gegen die Belastung und Entfremdung von Kirchengütern erlassen. Als Erzbischof Wolf Dietrich im Frühjahr 1595 Anstalten machte, die Salzburger Güter in Innerösterreich zu verkaufen, stellte sich Erzherzog Maximilian als damaliger Regent und dann auch Ezhg Ferdinand dagegen: Schuster, S. 299 f., 330. 
  • 6 Am 31. Januar 1598 forderte Klemens VIII. den Erzbischof wieder auf, den Pfarrern zu verbieten, den Diözesanen von Aquileia die Kommunion sub utraque zu reichen: ASV, Ep. ad Principes, Registra 30, f. 25r–26r. 
  • 7 Pius IV. bewilligte 1564 für die Metropolitansprengel von Mainz, Köln, Trier und Salzburg den Laienkelch: Rainer, GN I, S. 295–298. 
  • 8 Schon zu Beginn seines Pontifikates hatte ihn Klemens VIII. auch wegen seines persönlichen Lebenswandels ermahnt: Pastor XI, S. 247.