Briefnr. 5.1

Clemens VIII. an Portia - Rom, 1599 Januar 21

Band 5

Regest

Zur Dotation der katholischen Pfarre in Klagenfurt sollen die Einkünfte des Zisterzienserinnenklosters Friesach herangezogen werden, das in Anbetracht des derzeitigen Zustandes aufgelöst werden soll. Portia soll das Kloster aufsuchen und die notwendigen Maßnahmen ergreifen.


Archiv

ASV, Secr. Brev., Reg. 278, fol. 195r–v und 204r–v, Min.; ASV, Secr. Brev., Reg. 303,
fol. 407r–408v, Kop.; ASV, Secr. Brev., Reg. 303, fol. 412r–v, Kop. 1


8

Exponi nobis nuper fecit venerabilis frater Wolffgangus Theodoricus Archiepiscopus Salisburgensis2, quod cum nuper Ecclesia in Clagenfurt, aquae est civitas Carinthiae, e manibus haereticorum recuperata bfuerit , ipse Wolffgangus Archiepiscopus eius loci ordinarius, cupiens in ipsa civitate divinum cultum, unde cin universam eam provinciam non exiguum emolumentum ad haeresum exstirpationem dprocul dubio proveniet , propagare. Cum ecclesia praedicta nullos redditus habeat, ex quibus eDei sacerdotes sustentari possint, opportune feidem cultui provisum iri censuit , si Monasterium Monialium ordinis Cisterciensis, in Friesac suae etiam diocesis Saliburgensis, in quo nunc unica tum monialis iam octuagenaria sine regula et disciplina monastica existit et in quo monasterio propter proventuum tenuitatem et loci opacam humiditatem claustrum fieri aut inhabitari non facile potest, perpetuo supprimeretur eiusque fructus pro erectione et dotatione parrochialis ecclesiae in oppido praedicto de Clangenfurt perpetuo similiter applicarentur 3: Propterea nobis humiliter supplicari fecit prae9dictus Wolffgangus Archiepiscopus, ut in praemissis opportune providere de benignitate Apostolica dignaremur. Nos igitur qui ad ea per quae divini cultus augmento prospicitur, libenter intendimus quique dudum inter alia voluimus quod petentes beneficia ecclesiastica aliis uniri tenerentur exprimere verum annuum valorem eius beneficii, cui aliud uniri peteretur, alioquin unio non valeret, et semper in unionibus commissio fuerit ad partes vocatis, quorum interesset. Certam de praemissis notitiam non habentes ac de tua fide, prudentia et integritate plurimum in domino confisi, huiusmodi supplicationibus inclinati fraternitati tuae per praesentes committimus et mandamus, ut de praemissis te diligenter informes, et tam Monasterium quam gEcclesiam in Clangenfurt praedictam per te vel alium visites, et si per huiusmodi informationem et visitationes praemissa vera esse et in catholicae fidei augmentum cessura compereris, super quo tuam conscientiam oneramus, ut Monasterium praedictum, ac in eo ordinem et essentiam regulares, auctoritate nostra perpetuo supprimas et extinguas hac ab eodem Monasterio fructus, redditus et proventus universos dismembres et separes ipsumque monasterium sic suppressum cum omnibus illius bonis, fructibus, redditibus et proventibus, juribus, obventionibus et emolumentis universis praedictae Ecclesiae in Clangenfourt perpetuo unias et applices ac eandem Ecclesiam in Clangenfurt in parrochialem similiter perpetuo erigas, imonialem vero praefatam ad aliud Monasterium transferas, vel illi de aliquo honesto loco et alimentis pro congrua ipsius substentatione provideas . Non obstantibus praemissis regulis nostris ac Lateranensis Concilii novissme celebrati, uniones perpetuas nisi in casibus a Jure permissis fieri prohibente, aliisque constitutionibus et ordinationibus apostolicis ac monasterii et ordinis praedictorum etiam juramento confirmatione apostolica vel 10quavis firmitate alia roboratis statutis et consuetudinibus privilegiis quoque indultis et literis apostolicis eidem monasterio et illius ordini, eorumque superioribus et personis sub quibuscumque verborum formis et tenoribus et cum quibusvis clausulis ac irritantibus et aliis decretis in contrarium praemissorum quomodolibet concessis, confirmatis et approbatis. Quibus omnibus et singulis jet si de illis eorumque totis tenoribus specialis, specifica, expressa, ac individua mentio habenda foret, illis alias in suo robore permansuris hac vice duntaxat specialiter et expresse derogamus caeterisque contrariis quibuscumque.


Fußnoten

  • 1 Dieses Breve wird im Breve Clemens VIII. vom 23. Dezember 1600 wiedergegeben, in dem die zuvor angeordnete Auflösung des Klosters rückgängig gemacht wird. Es ist als Original im Stiftsarchiv Rein (A XV/51) und als Kopie im Kärntner Landesarchiv (KLA, Viktring, Zisterzienserkloster, Akten Fasz. 25 Nr. 670) erhalten (Ich danke Frau Dr. Christine Tropper und Dr. Norbert Müller für die Informationen). Eine Abbildung des originalen Breves vom 23. Dezember 1600 ist abrufbar im virtuellen Archiv Monasterium.Net. Vgl. dazu auch PAGITZ-ROSCHER, S. 755 (Anm. 181). Vgl. Nr. 171.1. 
  • 2 Wolf Dietrich von Raitenau (1559–1617), Erzbischof von Salzburg (1587–1612): vgl. GATZ, 1448–1648, S. 561–565; ORTNER, S. 208–216. 
  • a Marginal eingefügt. 
  • b Marginal eingefügt. 
  • c Marginal eingefügt. 
  • d Marginal eingefügt. 
  • e Marginal eingefügt. 
  • f Marginal eingefügt. 
  • 3 Seit 1574 stand das Zisterzienserinnenkloster Friesach in Kärnten unter der Jurisdiktion des Salzburger Erzbischofes. 1598 bemühte sich Raitenau um die Aufhebung des Klosters zur Dotation der Stadtpfarre Klagenfurt. Obwohl Portia mittels Breve vom 21. Januar 1599 damit beaufragt wurde, konnte diese durch die Intervention des Generalprokurators des Ordens und des Zisterzienserabtes von Rein, Georg Freyseisen, vorerst verhindert werden. Am 23. Dezember 1600 widerrief Clemens VIII. das Breve und unterstellte das Kloster in Friesach der Jurisdiktion des Abtes von Rein. Da es aber wenige Jahre später keine Mitglieder mehr zählte und trotz aller Bemühungen der Reiner Äbte eine Neubesiedlung unmöglich war, war man von Seiten des Ordens gewillt, das Kloster Friesach dem Erzbischof zur Realisierung seiner Pläne zu überlassen. Die diesbezüglichen Verhandlungen führte Bischof Martin Brenner ab dem Januar 1607, am 6. April 1607 übergab Abt Mathias Gülger (1605–1628) das Kloster Friesach dem Erzbischof von Salzburg, im Gegenzug erhielt Stift Rein am 28. April die Pfarre Gratwein: vgl. PAGITZ-ROSCHER, S. 754–774; BRANDTNER, 175f. 
  • g Durchgestrichen. 
  • h Durchgestrichen. 
  • i Marginal eingefügt. 
  • j Marginal eingefügt.