Briefnr. 207

Gregor XIII. an Erzherzog Karl1 - Rom, 1584 Oktober 13

Band 2

Regest

Mitteilung der Versetzung Malaspinas an den Kaiserhof und Beglaubigung Caligaris als Nuntius in Graz.


Archiv

Arch. Vat. Epist. ad Principes 19, f. 215r; ebenda Arm. XLIV/25, f. 401rv.


Dilecte fili nobilis vir salutem etc. Decrevimus uti nostro et Sedis Apostolicae apud carissimum filium nostrum Rodulphum Romanorum imperatorem electum nuncio dilecto filio Germanico Malaspina, id autem eo libentius facimus, quo magis e re T. Nob.tis esse intelligimus, poterit enim ibi tuis quoque rebus, quas optime novit, inservire idque pro ea observantia, qua semper Nob.tem T. coluit, summo boni publici desiderio libentissime faciet. Mittimus autem ei successorem venerabilem fratrem episcopum Britonoriensem, cuius pietatem et zelum facile tibi cognitum esse arbitramur. Functus est enim hoc ipso nuncii munere apud carissimum filium nostrum Stephanum regem Polonae2fuitque ei gratissimus. Non dubitamus te eum libenter visurum eiusque verbis omnibus in rebus ut nuncio nostro par est, fidem tributurum pertinebunt enim omnia ad Dei gloriam, ad animarum salutem, ad rerum tuarum tuaeque auctoritatis amplitudinem 3. . .


Fußnoten

  • 1 Breven desselben Inhalts ergingen an Erzherzogin Maria, Erzbischof und Erzbischof-Koadjutor von Salzburg, die Bischöfe von Gurk und Seckau und W. Schranz; dazu nicht adressierte für vier weitere Bischöfe und mehrere Adelige (Arch. Vat. Epist. ad Principes 19, f. 215v-216v; Klagenfurt Diözesanarchiv, Urkunde Nr. 926). 
  • 2 Caligari war 1578 bis 1581 als Nuntius in Polen. 
  • 3 Instruktion konnte nicht gefunden werden. Im Steiermärkischen Landesarchiv wird eine Schrift Novi legati pontificii, qui post Malaspinam mittendus est Gräzziam, mandata verwahrt (Meillerakten XIX-C-30). Diese ist eine gekürzte Fassung der Aufträge, die von Loserth als für Malaspina bestimmt publiziert wurde (FRA II/50, S. 323-325).