Regest
Dekret Erzherzog Karls betreffend die von Malaspina betriebene Visitation.
Archiv
Arch. Vat. Nunz. Germ. 100, f. 333r—334v, gleichzeitige Kop.
Brieftext
Etsi sermus dominus archidux Carolus superiori adhuc mense Smi D. N. nuntio disertis verbis significaverit1Sertem S. nunquam eius animi fuisse, ut revmis dominis ordinariis clerum suum in provinciis eius existentem quotiescunque illis consultum esse videretur rite legitimeque visitare ac reformare non liceret, ita tamen ut Serti eius iura sua, quae super monasteriis et aliis benefitiis quibuscunque pro sua archiducali auctoritate in temporalibus habet usquequaquam illibata permanerent. Quoniam tamen ipse revmus dominus nuntius nunc iterum quam diligentissime cum S. Serte egit 2et eam S. Stis nomine summe exhortatus est, ut sine omni conditione pure assentili dignaretur, quo diocesis Salzburgensis tam in spiritualibus quam temporalibus quam ociissime visitari et reformari posset, S. Sertas pro contestanda eius erga Stem illius perpetua constantique observantia atque adeo etiam pro declarando suo erga eccelentissimo Dei zelo eiusmodi revmi domini nuntii vel potius Stis ipsius tam paternis monitis ita annuere voluit, ut talis visitatio ac reformatio quoad eius fieri poterit ociissime 303fiat ac in ea commissarii revmi domini archiepiscopi in mere spiritualibus ac personalibus praecipuam, in temporalibus vero pro hac vice salten donec et quousque visitatio perfecta sit et executioni de mandata aequalem ac parem 3cum S. Sertis deputatis potestatem habeant ac in tota tali visitatione reformationeque nihil aliud quam Dei Op. Max. honorem ac ecclesiae suae sanctae utilitatem respiciant et observent, relicta in medio quacunque vel S. Sertis vel S. Rmae Dnis circa dicta temporalia praetensione, de qua ad partem durante vel finita hac visitatione et reformatione suo loco utrique parti integrum erit ius suum omni meliori modo via ac forma prosequi, quod quidem S. Sertas eo lubentius fecit, cum ipsemet revmus dominus archiepiscopus haud gravatim confitebitur, Serti S. eiusmodi visitationem ac reformationem nunquam adversam fuisse, imo Sertcm S. statim ab initio sui regiminis a Rma D. eius requisitam de eo sine omni dilatione postulatis S. Rmae D. non solum actutum annuisse, verum etiam instructionem illam, quam super eo S. Rma D. composuerat et Serti eius de 25 Julii anni (15)65 4transmiserat usque quaquam laudasse perpetuoque paratissimum fuisse id quod in ca partium suarum erat debitae executioni sine omni mora demandare, nam Sertem S. constanter affirmare posse se iugiter nihil iniquius et christiana pietate indignius duxisse quam ab hoc vel illud temporale lucellum vel minimum spirituale emolumentum negligere. Itaque S. Sertas plane sibi pollicetur neque Sum D. N. neque ullum alium mortalium S. Serti imputaturum, quod dicta visitatio ac reformatio hactenus dilata procrastinataque fuerit, praesertim cum revmus dominus archiepiscopus ipsemet non poterit negare Sertem eius aliquot praelatorum ac aliorum spiritualium depravatos mores ei per literas significasse et eum pro eorum correctione amanter ac sedulo requisivisse, unde quilibet vel mediocri iuditio praeditus colligere potest an Sertas S. saepedictam reformationem impediverit vel promoverit, nec obstat, quod S. Sertas iuribus suis supradictis ab hominum memoria continue possessis renuntiare noluerit. Nam id facere neque tenebatur neque etiam in praeiuditium totius sermae domus Austriae atque adeo etiam omnium aliorum Sacri Romani Imperii principum, qui omnes eiusmodi iura super monasteriis ac aliis 304benefitiis in eorum provinciis sitis sibi attribuunt, ullo pacto committere debuit, maxime cum videret revmum dominum archiepiscopum Caes. Mti, sermo archiduci Ferdinando et illmo duci Bavariae, in quorum provincias diocesis Salzburgensis quoque sese extendit, quinimo illis multo plura, quam S. Sertas in suis provinciis praetendit, concedere. 5Quae res fecit, ut S. Sertas in omnibus tanto maiorem cautionem hactenus adhibuerit ac plane decreverit cum sese in possessione vel quasi dictorum suorum iurium a divis suis progenitoribus acceptorum omnibus legitimis modis manutenere ac tueri tum de iis amplius nihil omnino sine praescitu ac adiutorio dictorum principum agnatorum S. Sertis ac S. Sedis Apostolicae fidei procul dubio nihilunquam tentabunt vel sibi vendicabunt, quod illis de iure ac antigua consuetudine aliisque legitimis titulis ac praerogativis non competet, in quo etiam sine omni controversia Stas illius eos conservare ac protegere paterne propensa erit. Id quod S. Sertas dicto revmo domino nuntio in praesentiarum respondere voluit et simul ab eo clementer petere, ut imprimis Smu D.N. de toto rei statu liquido edoceat et tantum efficiat, ut S. Stas de hac Sertis S. laudabili declaratione benigne sese contentet et, quod reliquum est, pro eius paterna voluntate disponat ac perficiat. 6
Fußnoten
- 1 Malaspina geht in seinem erhalten gebliebenen Bericht darauf nicht ein; möglicherweise ist aber das diesbezügliche Schreiben verlorengegangen. Vgl. Nr. 105, Anm. 5.
- 2 Siehe Nr. 109, S. 307 f.
- 3 Als Kommissare des Erzbischofs von Salzburg wurden Dr. Johann Fickler und Adam Schreindel bestellt; landesfürstliche Kommissare waren Johann Trattner, Abt von St. Lambrecht, und Dr. Georg Klain (Graz Diözesanarchiv, Sonderarchiv Stifte, Admont, Visitationen; St. Lambrecht Stiftsarchiv, Urk. Nr. 1230).
- 4 Nicht vorhanden.
- 5 Die strittigen Fragen zwischen Bayern und Salzburg, wie geistliche Gerichtsbarkeit, Rechtsverhältnisse des Klerus im bayerischen Diözesananteil Salzburgs, Visitationen, Einsetzung von Pfarrern und deren Nachlaß, wurden 1583 vertraglich beigelegt. Die Jurisdiktions- und Grenzstreitigkeiten zwischen Salzburg und den habsburgischen Landen haben nie ganz aufgehört (Dalham, Concilia Salisburgensia, S. 596—600; Widmann, Geschichte Salzburgs III, S. 117—119).
- 6 Siehe Nr. 113, S. 314.