Briefnr. 36

Herzog Wilhelm an Erzherzog Karl - (Graz, 1582 vor Oktober 16)1

Band 2

Regest

Ratschläge für die Wiederherstellung der katholischen Religion: Kräftig zugreifen, wie auf Münchner Konferenz beschlossen; Papst werde dann mehr geben und Herzog Wilhelm stehe zu den Versprechen seines Vaters. Beispiel des Kaisers und Erzherzog Ernsts 48in Wien folgen. Alle Häretiker von Hof, Regierung und Militärwesen entfernen. Das begonnene Werk gegen häretische Bürger fortsetzen. Besatzung und Schloßberg in Graz verstärken. Im Einvernehmen mit Bischöfen Klerus reformieren, visitieren, Seminare errichten, Schulwesen ausbauen, Klöster und Kirchen rekatholisieren. Von Bamberg Absetzung Hoffmanns erwirken.


Archiv

Arch. Vat. Nunz. Germ. 100, f. 521r—523v, gleichzeitige Kop.
Umfangreicher Auszug in Deutsch bei Loserth, FRA II/50, S. 723—726.


Et si mihi proposui nihil quod aliquomodo contra V. Ser.tem esset, me acturum, a sorore2tamen mea persuasus, statui pro meo erga ipsam amore, ea quae partim inter nos de presenti religionis negotio iam ultro citroque tractata sunt, partim adhuc tractanda ac brevi hoc memoriali fideliter comprehensa, me ei velle insinuare, ut sic, quo erga ipsam suam coniugem, liberos, provincias et subditos, maxime vero nostram sacrosanctam religionem, animo essem, testatum relinqueretur.

Et in primis quidem et si de zelo, bono animo et V. S(er.tis) in Deum timore adeo nihil dubito, ut illa mihi sint plane perspecta, meo tamen iudicio in hoc uno et precipue in duobus punctis ipsa (fortassis aliorum suasu) video deliquisse, nimirum in magnitudine animi et voluntate, qua haec res tractanda esset, aliquid, quod commode fieri posset, agendi et perficiendi, deinde in nervo et mediis ad id necessariis quaerendis dum procul dubio ii, quibus non displicet hoc opus plane christianum quoquomodo retardari non cessarunt V. Ser.tem (ut ex eius verbis non obscure mihi colligere licuit) quasvis nectere difficultates.

Verum cum hoc negotium non solum concernat honorem Dei, sed etiam V. Ser.tis conscientiam, salutem, commodum et incommodum persuadendum nobis est vel ea potissima causa serio agendum, quod cor regis vel principis in manu Dei est, qui procul dubio si nos, quod in nobis est, fecerimus, suum praebebit auxilium, ut quotidiana docent exempla, licet propter nostra peccata et animi remissionem contrarium aliquando patiamur et experiri cogamur.

Sive autem Deum ipsum sive mundum, maxime vero V. Ser.tis subditos spectemus, fovet ipsa sane causam iustissimam. Tanto igitur maiori animo res haec erit attentanda et cogitationes diversum suadentes reijciendae quemadmodum alias et verbis et scriptis saepe fuse 49de his datae sunt informationes, (quas nunc repetere non opus est), maxime tunc quando Monachii apud parentem meum piae memoriae cum suo fratre archiduce Ferdinando fuit, ut in actis dubio procul reperire est scriptum ubi de solo puncto quoad media potissimum agebatur.

His igitur omnibus positis non video quare nova aliqua sollicitudine et cura V. Ser.tas angi debeat, si praesertim accedant S. S.tis promissiones, de quibus adeo dubitare non licet (saltem nos serio rem geramus), ut eas mihi persuadeam esse certissimas. Ego (licet minimus) patris mei promissa libentissime complebo. Deinde experientia docebit, hos sumptus non futuros perpetuos aut diuturnos, et enim si magno et constanti animo res agatur, ut res sigillatim et quasi successione incepta est, ita tandem remitti posset.

Quibus V. Ser.tas instructa non occurrit (mea quidem sententia) quid amplius pro sua prudentia et iudicio desiderari possit. Unde quorumdam latratus (ad quos haec minime spectant) non magnifaciendi nec credendum eos perspecta V. Ser.tis voluntate in sua obstinatione perseveraturos, sed potius in animis suis confusum iri. Egregium factum (M.3intueatur), de quo quale illud sit, alias saepe loquutus sum et sentiet profecto, istos non tam efferato esse animo uti se fingunt. Quis obsecro potuisset ante duos vel tres annos cogitare, nedum affirmare aliquid eorum, quae nunc Viennae magno catholicorum gaudio videntur et in dies magis augeri cernuntur. 4Et tamen ut hic ita et ibi Turca est. 5Hereticus est minas spirans et furens; e contra vero non deest etiam animus fortis et constans perficiendi faeliciter, quae magno cum fructu incepta fuere.

Fidem, prudentiam et zelum quorundam V. Ser.tis consiliariorum, ut laudo et probo, ita hoc nomine sibi cupio illos esse charos. Quosdam vero alios tanquam minus probatos et sincere catholicos et iam 50V. Ser.tis iudicio, ut ipsa mihi insinuavit ad consilium, in quo de fide religioneque agatur, minime adhibendos iudico. Huius enim farinae homines, cum duplici sint corde et ad excitandas turbas nati, faciunt ut V. Ser.tas, ut in proverbio est, suo debeat malo sapere.

Dato igitur de novo Dei benefitio, huic rei principio, coniectis in carcerem istis civibus, perseverantia deinceps opus erit, et ut reliqua in decreto contenta, prout res ipsa subinde monebit (omnia enim nunc decerni non possunt) executioni mandanda omnis aliaque obedientia nunquam recuperanda adeoque ipsa religio caderet fierentque posteriora peiora prioribus, quo casu melius fuisset nihil unquam attentasse. Quin et nobis et aliis similis cuiusdam singularis inobedientiae periculum afferretur, quae res summa consideratione digna est.

Quare cum civibus (salvo tamen meliori iuditio) res statim (ut heri dixi) expedienda et dum calet ferrum priusque frigefiat cudendum;6eductis igitur e carcere civibus, nisi parere velint, sententia promulgetur, quae, ut res exiget, mandetur exequutioni. His expeditis alii vocentur prout se gesserint tractandi; nec hic opus multis verbis tantum de plano cum illis procedatur.

Aulicos prae aliis commendo, ex quibus quosdam iam nominari,7praecipue autem emptorem V. Ser.tis meum conterraneum, 8is ut primus puniatur rogo, qui si postea ad me venerit, ego (aliud enim a me expectare non audent) reliqua perficiam; nec hic opus est longiori processu, sed quae in decreto continentur, diligenter et quantocius expediantur.

Locumtenentem senatui civico necessario adhibeat, nam causam habet iustissimam, magna quoque inde utilitas.

Catholici cives quaerendi, senatui adiungendi et loco aliorum artificum necessariorum successione eis substituendi. Hi aliunde, ut pote Goritia, advocandi nec moror, quod ignari linguae germanicae minus se substentare posse videantur, cum optime possint.9Ego pro senatu restituendo quas possum offero. Idem fratrem V. Ser.tis archi51ducem Ferdinandum facturum non diffido, sic fiet, ut numerus catholicorum paulatim et sensim augeatur, et nunc de civibus hactenus.

De aulicis idem omnino iudicium, quod de civibus, qui et ipsi, quoad eius fieri poterit, catholici esse debebunt, maxime vero hii, qui ad consilia adhibentur,10item qui sunt a cubiculis non minus scribae, milites praesidiarii, praefecti armorum, medici, chirurgi reliquique V. Ser.tis, suae coniugi ac liberis proxime famulantes. 11

Esto consiliarii difficulter habebuntur;12de his autem, qui sunt a cubiculis (si contenti esse velimus), iam media aliqua proposui. Ego sane homini rustico alioque catholico libentius meam personam confidam quam magno alicui domino tamen heretico.

Idem de scribis dicendum, qui et haberi comode et successive quasi educandi erunt, res cui haec et V. Ser.ti et suis summe necessaria, et ut secretum serventur quicquid inibi tractantur.

Armamentarium nullo prorsus pacto haereticis committendum, nam aequebene catholici hac in re bene instructi hoc prestabunt.

Nec deerunt pincernae et ad alia similia mensarum officia apti homines, cum praeter Germanos et alii in hoc genere instructissimi reperiantur.

Ferembergerus omnino hic sit hicque maneat,13nec curetur quid nunc hic nunc ille scribat, sciant sua privilegia non plane alios posse excludere, sed isto non alios admittendos convincant, intelligant autem e contra tunc ipsorum privilegia data fuisse, cum essent adhuc omnes catholici, nunc haec aetas alios mores postulat, quando proh dolor nunc experimur, de quo olim nec cogitatum fuit quidem. Sed nec ipsis, quibus privilegia aliquando concessa sunt, sed his qui dederunt eorumque successoribus authoritas data est illa interpretandi.

Ego sane, etsi bonis non abundo, hoc tamen in genere efficiam, ut V. Ser.tas quandocunque opus erit meque reddiderit certiorem, meum officium desiderare non possit, id sibi certo persuadeat. Illud quoque magnum operae pretium foret, si vacante aliquo offitio non statim et sine delectu aliud sufficiat, sed, ut antea dixi, re prius ma52ture deliberata, catholicis conquerendis invigilet. Quod idem suis prefectis (cum ut et illi catholici sint necesse sit) precipi deberet ubi non magnopere curandum si aliquando minus prudentes occurrant. Deus enim in hoc casu quod deest facile supplebit.

Accedit huc et arx in omnem eventum (ut ea de re alias invicem colloquuti sumus) milite et comeatu necessario et quamprimum instruatur, qua in re opinio rev.mi d. nuntii mihi non improbatur, nimirum ut haec non subito et simul sed paulatim et quasi succesive fiant et sic sensim et quamprimum cum aliquod militibus principium negotio detur, id quod per prefectum arcis comode perficietur, maxime vero hoc tempore quando in arce fabricatur, nam hac ratione tacite et quasi aliud agendo per aliquos fidos diversa inveherentur.

Hic ipsa rogo id quod alioque in animo habet, ut turrim in arce quamprimum ex Grecensium manibus auferat, quod iam dum cum civibus agit per opportune fiet.14

Praesidium quoque pretorianorum augendum omnino et preter milites aliquot equites adiungentur, in quo iterum meam operam polliceor.

Sumptus quidem augebuntur, sed adest S. S.tis promissio et subsidium, quod saltem, donec omnia meliorem statum teneant, durabit; quinimo si gravesesse pergant remitti et tandem omnino tolli potuerunt.

Arguent haec omnia V. Ser.tem et suos sibi timere, immo vero potius ipsis haec res timorem inijciet. Nec ipsorum magnificienda sunt verba, nec ipsis reddenda ratio quare hoc fiat vel illud. V. Ser.tas dominationis est, quae ut ipsorum facta non scrutatur, ita nec sua vult ab eis examinari. Ad supradicta melius perficienda et maiorem Dei benedictionem obtinendam religionemque augendam ac reliqua bona impetranda opus erit, ut V. Ser.tas per rev.um d. nuntium cum ordinariis locorum serio et diligentius agatur, ipsa quoque (quantum ei in hoc genere licuerit) efficiat, suo ut officio melius vacent, clerum reformando, bonos pastores constituendo, frequentius et diligentius visitando, seminaria instituendo, ubi et V. Ser.tas ad tempus aliam scholam praeter Jesuitorum instituere posset,15quando in principio non libenter ad patres essent venturi, monasteria et templa in civitatibus et oppidis restituenda et reformanda essent; haereticis, si quas ecclesias haberent, 53auferendae nec enim haec ipsorum privilegia convincunt. Quae omnia, ut valde ad rem faciant, ita summopere curandum, ut V. Ser.tas et supradicti ordinarii bene conveniant sibi mutuo manum porrigendo.

Eadem ratione cum Babenbergensi agendum, ut nebulonem illum Hoffmannum tollat sine V. Ser.te, cui ad id faciendum non desunt media, si negligat facturam.16

Quoniam autem intelligo V. Ser.tem brevi ad S. Ces. M.tem profecturam, conveniet omnia illa cum S. M.te et archiduce Ernesto conferre, qui absque dubio facile comprobabunt, poterit eadem quoque via Ferenbergerum expeditum inde hic apud se habere.17

Illud autem vehementer optarem, ut V. Ser.tas eiusque coniux catholicos, tam viros quam mulieres, si non maiori saltem non minori favore et benevolentia complecteretur eosque ad conversationem admitteret, quam alios ea quoque et filio suo et filiabus diligenter docere mandaret, multo vero minus illum famulum et haereri eum daret aut aliquando abhere permitteret.

Et ut tandem firma quanta possum voluntate et studio V. Ser.tem rogo et obsecro, velit omnia haec sibi cordi esse, quod sororem idem facturum mihi polliceor, et non solum se suamque coniugem, sed etiam precipue suum charum angelum parvulum Ferdinandum18adhuc in sua innocentia manentem, ne is in malo nido se aliquando collocatum deprehendat respicere, sed potius ita, ut incepit, peragere, hacque via aliam prolem masculam a Deo expectare, 19quod futurum spero, si Domini vinea prius a V. Ser.te illis plantetur, ut ipse deinde reliquum lolium, sicut forte remanaret, evellere et simul ad veram et solam coronam consequendam properare possint, quam etiam hac ratione certo obtinebunt, haec enim res est certam benedictionem aut maledictionem praemittens.

Iterum rogans et obtestans V. Ser.tas velit haec omnia eo animo a me suscipere, quo a me sincere et candide coram Deo sunt dicta, nec etiam aliter interpretari aut quoque sinistre cogitare, sed ut antea semper, ita et nunc et deinceps me ut fratrem sibi charissimum complecti. Ego vicissim idem polliceor eique me quam officiosissime comendo . . .


Fußnoten

  • 1 Da Herzog Wilhelm am 16. Oktober von Graz abreiste, muß der Brief vor diesem Tag geschrieben worden sein. 
  • 2 Erzherzogin Maria. 
  • 3 Kaiserliche Majestät (Loserth, FRA II/50, S. 723). 
  • 4 Im Sommer 1580 erhielt Wien eine Besatzung von 300 Mann und die katholische Restauration wurde energisch in Angriff genommen (Bibl, Erzherzog Ernst und die Gegenreformation, S. 580f.). In der Weisung vom 29. Dezember 1581 bezeichnete Kardinal Gallio den gegenreformatorischen Eifer Erzherzog Ernsts als beispielgebend für Erzherzog Karl (Rainer, Grazer Nuntiatur I, S. 363f.). 
  • 5 Nach Ansicht Wilhelms war die Türkengefahr, mit der man in Graz Konzessionen für den Adel, dessen Beitrag man für die Verteidigung der Grenze brauchte, entschuldigte, für Wien ebenso bedrohlich und trotzdem ging man dort energisch und erfolgreich gegen die Häretiker vor (Loserth, FRA II/50, S. 258; Rainer, Grazer Nuntiatur I, S. 237f. und 388). 
  • 6 Vgl. Nr. 37, 39 und 46. 
  • 7 Herzog Wilhelm schickte etwas später dem Hofmarschall Ambros von Thurn eine Liste der ihrer Religion wegen zu entlassenden Hofleute; darunter waren zwei Doktoren, der Apotheker, Silberkämmerer, Leibbarbier, Koch, Heizer, Futtermeister u.a.m. (München, Bayer. Hauptstaatsarchiv, Geheimes Hausarchiv, Korrespondenz 609 I/17). 
  • 8 Über den aus Bayern stammenden Einkäufer Erzherzog Karls konnte nichts gefunden werden. 
  • 9 Dazu ist es nicht gekommen. 
  • 10 Die Entfernung der Räte, die Häretiker waren, wurde schon auf der Münchner Konferenz 1579 festgelegt (Loserth, FRA II/50, S. 39). 
  • 11 Siehe oben Anm. 7. 
  • 12 1570—1580 war der größere Teil der Geheimen Räte evangelisch A. B. (Loserth, Reformation und Gegenreformation, S. 597f.). 
  • 13 Hans Fernberger war Kommandant der Besatzung in Wien, kam im Oktober 1581 nach Graz, kehrte aber anschließend nach Wien zurück (Rainer, Grazer Nuntiatur I, S. 325, Anm. 2, S. 329 und 338). 
  • 14 Wahrscheinlich der Uhrturm am Schloßberg. 
  • 15 Gymnasium, Seminar und die 1586 gegründete Universität blieben in den Händen der Jesuiten. 
  • 16 Vgl. oben Nr. 21, Anm. 9, und Nr. 24, Anm. 8. 
  • 17 Siehe Nr. 42. 
  • 18 Der damals vier Jahre alte spätere Kaiser Ferdinand II. 
  • 19 1583 wurde noch Maximilian Ernst, 1586 Leopold und 1590 Karl geboren.