Regest
Schickt Kardinal Ludovico Madruzzo als Legat zu Kaiser Rudolf II. und zum Regensburger Reichstag.
Archiv
Arch. Vat., Epp. ad Principes vol. 25, f. 307r—308r, Minute.
Brieftext
Dilecte fili. Praeclare cum tua nobilitate agitur fili, quod in hac tua et hac adolescenti aetate, statim in . . admodum materiam incurris, in qua tuam erga Deum et catholicam religionem et patriam ipsam, pietatem exercere possis, et enim in Ratisponensi conventu latus propositus est 302campus catholicis principibus, in quo iurius . . eiusque virtus, et zelus divini honoris eluceat. Minimum . . de bello contra infensissimos nominis Christiani hostes Turcas decernenda, quod negocium tanti momenti est, tantamque Dei gloriam et Germaniae non solum dignitatem, atque utilitatem, quin potius salutem continet, ut iure optime Germanos principes catholicos cunctamque Germaniam ad tam praeclarum opus vehementer excitare debeat. Nos autem pro nostra pastorali cura, quam universae ecclesiae debemus, proque ea paterna benevolentia, quam erga inclytam Austriacam domus ex intimo affectu gerimus. Mittimus ad carissimum filium nostrum Rudolphum imperatorem electum et conventum Ratisponensem dilectum filium nostrum Ludovicum cardinalem Madrutium spectata virtute et prudentia virum, qui nostri et Apostolicae Sedis legati personam sustineat. 1Ea eo uberius intelliget nobilitas tua quae scire volumus, idemque tibi quam prop.. enim in te olimus . . planius testificabitur. Tu erga fili causam Dei pro tua civili parte strenue adiuva, cum qua et privata et propriae familiae nostrae rationes, sunt maxime . . Cura item quantum potes auctoritate, et gratia ne quid catholica religio detrimenti capiat. Si quo modo satanae ministri in eodem conventu id moliri auderent. Denique pro tua pietate fili nostro Deum et patriam misericordiam, ut Germanis principibus furitum concordiae tribuas et propugnationibus suis contra universos Turcos propter gloriam nominis sui perpetuam . . largiatur.