Regest
Empfiehlt den vom Ad-Limina-Besuch heimgekehrten Bischof von Gurk.
Archiv
Arch. Vat., Epp.ad Principes vol. 25, f. 408rv, Minute.
Brieftext
Dilecte. Adiutores nostros episcopos et in ea custodia, quae illis a nobis, et ab hac Sancta Sede eredita est, sedulo vigilantes amamus, et fovemur omni paterna charitate et a filiis nostris catholicis principibus cum usus postulat, prompte ac pie adiuvari optamus. Nuper autem venit ad nos et ad haec sacra principum Apostolorum limina venerabilis frater noster episcopus Gurcensis,1quem libenter admodum vidimus, est enim vir timoratus, et zelo divini honoris et salutis animarum incensus. Quare cum iam in Germaniam et ad suam ecclesiam rediret, placuit illum nobilitate tuae per literas nostras accurate commendare. Nam etsi nobis notum est, quo studio, qua pietate operavi et patrocinium tuum conferas, ubi Dei gloriam et catholicae religionis conservationem agi intelligis, nec dubitamus te sponte tua bene esse affectum erga hunc venerabilem episcopum, tamen quia scimus quantum commendationi nostrae tribuas, id nobilitati tuae nominatim . . . significare voluimus. Si episcopatum et ecclesiam Gurcensem, ubi is exquisierit, opera et auctoritate tua inveneris, fore id nobis valde gratim.