Briefnr. 292

Klemens VIII. an Ehzg Maximilian - Rom, 1594 September 2

Band 3

Regest

Gratuliert zu erfolgreichen Kämpfen an der kroatischen Grenze. Krankheit im Heer.


Archiv

Arch. Vat., Epp. ad Principes vol. 25, f. 441r—442r, Minute.


Dilecte. Lectis literis nobilitatis tuae ad tertiam decimam superioris mensis diem,1ex castris prope Petriniam datis, quibus copiose nobis narras, quemadmodum castella, et munitae arces Rastoviti, Petroviae et Siszechii exercitu, 2et copiis tuis divina virtute roboratis, contra vero immanibus . . Turcis, pavore et . . perterritis, in potestatem tuam venirent, Deo, et patri misericordiarum rerum, et saepius gratias egimus, qui pro populo suo pugnanti, et fugatis teterrimis hostibus, arces natura, et opere adeo munitas, tibi tradidit, nam quamvis belli ratio, ut videremus pru371denti consilio a te constituta, magno animo, et ex militari disciplina administrata est manifesta tamen elucet divina virtus, et auxilium Dei, quod ipsis pene oculis ubique cernimus, in hoc pio et necessario bello contra Turcas, atque utinam . . omnes praceuntem . . Dominum, et Deum exercitum sequantur, quemadmodum precibus optare, et assiduis cohortationibus pro nostra pastorali solitudine, admovere non cessimus, tibi viro fili dilecte, hanc victoriam quam magni momenti esse intelligimus, gratulamur atque eo magis gratulamur, quod in ea notam nobis pietatem tuam perspicimus, qui in hoc prospero rerum eventu Dei praecipuae dexterae potentiam agnoscis, et profiteris, et quamquam illud molestum est quod scribis, te nunc quidem victoriae cursum tenere non posse, propterea quod exercitus vulgo morbis tenetur, et commeatus im. . sit, speramus tamen in Dei clementia, et de tua nobis prudentia, animique magnitudine pollicemur, quod nullam rei bene gerendae occasionem praetermittes. Quae certe nunc maxime omni ope, et opera urgenda est, cum timor Domini irruit super inimicos . . nostros et ad libertatem recuperandam, et immortalem gloriam obtinendam. Augustae familiae nostrae Deus ipse viam munit. Te vero, fili, quam intimo in corde gerimus, et paterne benedicimus et proelia Domini proelianti perpetuam victoriam et felicitatem precamur.


Fußnoten

  • 1 Schreiben von Ehzg Maximilian: siehe Nr. 282. 
  • 2 Hrastovica, Petrinja und Sisak: Jacov, Balcani, 52; Hammer-Purgstall IV, 222.