Regest
Im Auftrag des Papstes Abreise zu Erzherzog Ferdinand nach Graz. Weiterhin zu Diensten stets bereit.
Archiv
München, BHSTA, Kasten schwarz 7360, f. 79r, Orig.
Brieftext
Ea est mea in Ser.tem V. observantia et studium, ut nihil mihi agendum existimem quod si fieri possit non etiam coniugatur cum servitio Ser.tis V., hac de causa cum ex S. S.tis commissione Stiriam ad Ser.mum archiducem Ferdinandum hoc tempore sim profecturus,1illud eidem prius significare decrevi, ut si hic ante meum discessum vel ivi dum commorabor aliquid mihi mandare Ser.tas V. dignabitur, certe sciat me sibi addictissimum et inserviendi cupidissimum semper futurum, quod pluribus verbis et etiam aptioribus exprimere laborarem, si per valetudinem et infirmitatem concederetur. 2Interim Ser.tis V. benignitati et gratiae me plurimum commendo et felicissima omnia a Deo Optimo Maximo deprecor.