Regest
Gute Nachricht aus Rom betreffend Philipp. Beginn des Landtages in Graz wegen Türkenabwehr. Klesl vor zwei Tagen gekommen mit der streng vertraulichen Nachricht von Kanonikaten für Erzherzog Leopold in Salzburg und Passau.
Archiv
München, BHSTA, Kasten schwarz 7360, f. 84r, Orig.
Brieftext
Significavi Ser.ti V. aliquot ante dies, quae habueram de propensa voluntate Ill.mi cardinalis Aldobrandini erga ser.mum Philippum Ser.tis V. filium, nunc litteras eiusdem Ill.mi cardinalis mitto quibus sine dubio eadem contestabitur1, quae alias et scripsi et dr. Sperio mecum Ser.tis V. nomine agenti comunicavi.
Hodie hic incepta sunt nova comitia pro auxiliis nobis contra Turcas comparandis. Dubitatur maxime de aliqua incursione versus Canisiam et versus Petrinam, presertim tempore quo Turcae contra Transilvanum et exercitum imperialem impetum facient.
Venit ante biduum R. D. Cleselius2ad hos principes et dicitur referre archiducem Leopoldum iam esse factum canonicum Salisburgi et Passavii fuisseque hoc maxime secretum neminique comunicatum iubente S. Ces.a M.te. Quod cum Ser.tatem V.ram intellexisse existimem neque mihi ex his ulla particularia sint comunicata, finem faciam humiliter Ser.ti V.rae me comendans et omnia felicia eidem a Deo optimo maximo precans …