Regest
Mahnt Ferdinand, in der zur Diözese Parenzo gehörenden und bisher von der Häresie verschont gebliebenen Grafschaft Pisino in Istrien keinen häretischen Gouverneur zu bestellen.
Archiv
ASV, Fondo Borghese, serie III, 92 A, f. 208r, Kopie; ASV, Ep. ad
Principes, Registra
28, f. 382rv, Reg.
Brieftext
Amamus valde in Domino venerabilem fratrem episcopum Parentii1ob praestantem pietatem et pastoralis vigilantiae laudem et quia tibi etiam se magnopere addictum profitetur. Ad eius dioecesim pertinet comitatus Pisinii, 2qui in Tuae Nob.tis dictione est, qui per Dei gratiam ab haeresum peste immunis esse dicitur, in quo episcopi cura et tua quoque pietas elucet; multum enim omnino interest ad catholicae religionis conservationem ne gubernatores haeretici sed catholici ad comitatum illum gubernandum mittantur, quod a te serio mandatum esse idem episcopus nobis significavit, in quo tuum catholicae religionis conservandae zelum agnoscimus et merito laudamus. Sed ne satanae astutia aliquid incommodi aliquando in hoc genere existat, pro nostra pastorali sollicitudine et paterna in te caritate te efficaciter hortamur ut, quod recte inchoatum est, absolvas, idemque 255institutum omni cura conserves ac retineas, ne ullus nisi catholicus gubernator eius loci deligatur, tum omnes illius Parentinae ecclesiae et episcopi [Cesaris], qui solam Dei gloriam et animarum salutem quaerit, Nob.ti Tuae etiam atque etiam commendamus ut eius diligentia tua tuorumque ope sedulo adiuvetur; erit id tibi ad meriti cumulum apud Deum, nobis vero vehementer gratum …
Fußnoten
- 1 Cesare de Nores, 1573–1597 Bischof von Parenzo, visitierte schon 1584 die Diözese Aquileia: Morelli I, S. 259, 279; H. C. III, S. 270, IV, 270.
- 2 Die 1374 an die Habsburger gekommene Grafschaft Pisino/Mitterburg gehörte teilweise zur Diözese Parenzo: Hans Pirchegger, Erläuterungen zum historischen Atlas der Alpenländer I, 4. Teil, Wien 1929, S. 514–516; Rainer, GN I, S. 261, 281, 293.