Briefnr. 376

Rom, 1597 Dezember 18

Band 4

Regest

Vollmacht für Portia, den genannten Geistlichen zu erlauben, slawische Bücher, vor allem von Häretikern entstellte Bibeln, zu lesen und zu korrigieren.


Archiv

Rom, ACDF, St. St. TT 1a Germania, f. 555rv, 556v, Kopie


Referenzen

  • Druck: Rainer, Inquisitionsarchive, S. 88, Nr. 57.

Inter alia quae reformatione indigent in episcopatu Labacensi, illud postremum non est, quod cum non solum in Carniola, ubi est episcopatus Labacensis, sed etiam in Schlavonia et Croatia biblia sacra in schlavonica 404lingua, praesertim apud simplices sacerdotes sint passim in usu, eaque ab hereticis magno cum catholicorum periculo depravata reperiuntur; 1id circa consultum valde videtur, si S.tas S. mandare dignaretur, ut reverendis Thomae Croin 2decano Labacensi, Michaeli Michetz sacrae theologiae doctori, canonico et vicario generali ecclesiae Labacensis, 3P. Kotscher, 4Christophoro Traiber vicario Krainburgensi, M. Clementi parocho ecclesie Trevin, 5Marco Cunae alumno pontificio et Andreae Stirzenstaner sacerdoti facultas legendi et corrigendi libros schlavonice conscriptos ab hereticis depravatos, et praesertim sacra biblia, ad examen et beneplacitum nuntii concederetur; praedicti enim pietate et eruditione sua non solum librorum nominatorum lectione et correctione, sed etiam catechismi romani et alicuius latini concionatoris in eandem schlavonicam linguam versione non parum fructus et utilitas simplicibus praesertim sacerdotibus afferre possent. Haec piorum monitu significare volui S.ti S. quam Deus …

f. 556v: Die 18 Decembris 1597 accepi a S.mo D. N. et legi in congregatione coram S.te S. decretum quod R. D. Portia Nuntius Apostolicus concedat licentiam legendi libros in lingua schlavonica conscriptos ab hereticis depravatos ad effectum corrigendi.


Fußnoten

  • 1 Die Bibelübersetzung Trubers fand breite Zustimmung: Rupel, Trubar, S. 99 ff.; Cavazza, Bonomo, S. 136–140. 
  • 2 Thomas Chroen, 1597 Bischof von Laibach, gestorben 1630: H. C. IV, S. 213. 
  • 3 Mihael Mihec, siehe Lavrič, Dolničar, S. 85, 234–235. Für die in dieser und den folgenden Anmerkungen angegebenen Identifikationen, die in Rainer, Inquisitionsarchive, S. 88 noch nicht enthalten sind, danke ich Sergio Cavazza. 
  • 4 Zu Paul Kotscher, Vizedomamtsverwalter und Domherr in Laibach, siehe Dimitz, Geschichte Krains III, S. 275. 
  • 5 Giovanni Federico Clemente, entschiedener Beförderer der Gegenreformation, war seit mindestens 1594 Pfarrer von Trebnje/Trevin, siehe Trebbi, Barbaro, S. 144–150, 158–160. Er dürfte identisch sein mit „M. Joannes Clemens, Labacensis, citra omnem aleam eruditissimus, habilis ac idoneus, Presbyteratus sacri Ordinem suscepit Sabbato Sancto Anno 1587“: Benedik, Iz protokolov Ljubljanskih škofov, S. 23.