Briefnr. 146.1

Clemens VIII. an Portia - Rom, 1600 Juli 1

Band 5

Regest

Der Papst verbietet durch ein Breve, dass kirchliche Güter Protestanten verpachtet, verpfändet oder in anderer Weise überlassen werden.


Archiv

ASV, Arm. XLIV, 44, fol. 171v–173r, Reg.; ASV, Arm. XLIV, 53, fol. 317r–v, Min.


Referenzen

  • Regest: NANNIIMRKONJIé 3, Nr. 13539.

Postulat a nobis nostra pastoralis cura et omnium Ecclesiarum sollicitudo, ut quae fidei catholicae propagationem non mediocrem impediunt quaeque Ecclesiis ipsis et earum bonis et iuribus grave detrimentum afferunt, ea nostra Apostolica auctoritate sedulo prohibeamus. Sane allatum ad nos est, in istis Provintiis, quae in Ditione sunt nobilis viri et filii nostri Dilecti Ferdinandi, Archiducis Austriae, complures esse Episcopos et Ecclesiarum Praesules ac Praelatos aliasve personas Ecclesiasticas quarum bona Ecclesiastica quaeque ad earumdem Ecclesias pertinent, locata sive oppignorata sunt hominibus haereticis nobili genere natis, ac magnus merito metus subest, ne in dies iisdem haeretica impietate infectis nobilibus locentur, oppignorentur aliave ratione tradantur eiusmodi Ecclesiastica bona et prossessiones. Qua ex re quam multa incommoda, damna et detrimenta facile oriri possint ad animarum perniciem et bonorum Ecclesiasticorum iacturam, nemo non videt. Hac enim ratione nobiles illi haereses fovere, catholicae veritati aditum obstruere, tum bona ipsa Ecclesiastica imminuere, 354occupare, sibique attribuere multis modis possunt. Quae cum ita sint, ut his tam perniciosis malis occurramus omnemque eorum occasionem, quantum in nobis est, amputemus, volumus et mandamus, ne quis in posterum Episcopus, praesul aliave Ecclesiastica persona in istis Provintiis cuiquam haeretico locet, locationis aut gubernatoris aut pignoris nomine tradat neque ad longum, neque ad breve tempus, castra, pagos, villas, Decimas, agros, aut cuiusvis generis bona, fructus et proventus Ecclesiasticos, sed eadem bona quaecumque locet et tradat hominibus vere catholicis et rectae conscientiae et zelo Dei praeditis, et qui ardens studium eiusdem filii nostri Archiducis in fide catholica propaganda imitari atque adiuvare et bona Ecclesiarum tueri et possint et velint; quod si secus factum fuerit a quibusvis Episcopis, Praelatis et Ecclesiasticis Personis, quod certe non credimus, et locationes ac cetera irrita sint, et ipsi in poenas et censuras omnes Ecclesiasticas incurrant, quae sacrorum Canonum et Conciliorum decretis et summorum Pontificum praedecessorum nostrorum constitutionibus continentur. Tuae vero Fraternitati mandamus, ut Venerabilibus fratribus Episcopis, et Dilectis filiis Praelatis et Ecclesiasticis personis istarum Provintiarum hanc nostram voluntatem et mandatum significes, indicas atque denunties eosque iussu nostro admoneas, ne bona suarum Ecclesiarum haereticis locent, oppignorent, tradant ullo modo, sed ab ea re omnino abstineant, nostrae indignationis et sacrorum Canonum poenis propositis, quas diximus. Quae etiam omnia volumus, ut significes eidem filio nostro Dilecto Ferdinando Archiduci, quamquam nos ipsi ad eum scribimus, tum etiam illius Magistratibus, Consiliariis, et officialibus Aulicis, pro ut necessarium aut opportunum esse censueris. Denique cura pro tua prudentia et diligentia, ut quae nos pro Dei gloria et Ecclesiarum utilitate ipsarumque animarum salute tam efficaciter velle intelligis, eadem inviolate, ut par est, ab omnibus observentur.