Briefnr. 298

Klemens VIII. an Ehzg Ferdinand - Rom, 1594 Oktober 1

Band 3

Regest

Schickt unter dem Eindruck drohender Türkengefahr Sondernuntius zu Ferdinand von Tirol zu Verhandlungen wegen Übernahme des Oberbefehls in Ungarn.


Archiv

Arch. Vat., Epp. ad Principes vol. 25, f. 488r—490v, Minute.


Dilecte. Quocumque oculos convertimus pastoralis sollicitudinis nostrae ad omnes Christianae republicae partes nihil intuemur nisi triste, et luctuosum, sed quod maxime nos modo excruciat, illud est, bellum a nostris apud laurinum . . infeliciter geri,1hostem furore et potentia horribili, ipsi etiam Viennae imminere, 2res carissimi fili nostri Rudolphi imperatoris electi in summo discrimine versari, et tamen languere omnia, neque satis apparere quid remedii adhibeatur tot et presentibus, et impendentibus malis. Cesar ipse cuius et dignitas et salus praecipue agitur, longius abest, 3quem statim Viennam advolare oportebat, ut diuturna illius absentia populos consolaretur, aspecta recrearet, auctoritate exigeret et ex propinquiore saltem loco totius belli rationem inspicere, et moderaretur, aliorum denique languentem industriam suo exemplo, ardore, imperia excitaret. Haec tecum fili unice dilecte deploramus, quod tuam prudentiam tuam pietatem perspectam habeamus, teque pariter his in commodis commoveri non dubitemus, et tu certe sensus nostros . . et . . quam saepe, quam efficaciter . . ad nobilitatem tuam de huius gravissimi belli administratione scripserimus, 4quam ardenter a nobis exspectam sit, 376ut tu ipse Caesaris nomine summae rei praeesses et quanta contentione . . egerimus, ut eam provintiam susciperes, quid si tibi per valitudinem facere licuisset, modo non laboraremus, sed de . . quoque domine animi tui magnitudine speramus, quod labentem optimam causam, et consilio, et opera sublevatis, sed omnia copiosius tibi exponet hic dilectus filius Coriolanus . . dux Polis ex comitum Familia, et primariae Romana nobilitate, quem valde nobis praelatum et gratum nuntium nostrum extraordinarium adeundem carissimum filium nostrum magnis . . mittimus, 5ut eius pectori nostrae cohortationes faces proprius admoveamus, et omnia pa . . erga illum nostrae charitatis officia quantum cum Domino possumus, repraesentemus. Fidem igitur sic illi omnem habebis, perinde acto . . nos ipsos tecum loquentes, audias. At non illud inprimis summopere optaremus, si quidem sine tuae salutis incommodo, quae nobis praecipue curae est, liceret, ut te ipsum Rodolphum ordinis et ipsa gravitate, et persuadenda efficiencia . . Caesarei illius animi virtutem, nescimus quo corpore . . sublamquidam, incenderes atque inflammares, quod sint . .affectu valetudo tua minus partitur, at saltem, quod potes . . multum potes, nege per literas, per legatos admonere, obsecras cercienda . ., ne se ipse, publicam causa deferat, omnes illum intuentur, si Viennam propexet, si et corpore et animo rebus gerendis praesto sit, si hoc belli negocium sibi antiquissimum esse ostendat, si duces et milites gratia, auctoritate, imperio contineat, congreget, permoneat, ad opus impellat, spes adhuc est, Deo adiutore, et . . conservandi, et Turcarum insolentiam praeclara aliqua victoria retundendis. Tum si hunc modo impetum sustineamus, dies, ut speramus, meliora aff . . haec infelicitas, quae miseria est, hosti infensissimo audum . ., et apertum latus praebere, quod gladio transferberet . . et ociose expectare dum hostes veluti praecipiti diluvie et Viennam, et Austriam, et ceteras provintias, quod absit, uno impetu incendent. Age igitur Ferdinande princeps fortissime per tua perpetua excelsi animi virtute, accure, et succurre communibus rebus, sed certe etiam tuis, qui tanta sanguinis propinquitare . . Rudolpho . . iunctus, qui parentis loco ill . ., qui carissimum filium tuum in hoc etiam bello implicitum habes, nihil inter nos prosperi, aut adversi disiunctum esse potest. Suum est Augustae familiae vestrae dignitatem, maiorem gloriam tueri, et tam necessario . . pere. Et rei, et Caesari et patriae, et Christianae republicae universae, ut semper fecisti, et nunc quoque te facturum confidimus, fortiter, et fideliter inseruire.


Fußnoten

  • 1 Am 31. Juli schlug Sinan Pascha sein Lager vier Meilen vor Raab/Györ auf: Jacov, Balcani, 58. 
  • 2 Siehe Nr. 288. 
  • 3 Rudolf II. war fast immer in Prag. 
  • 4 Diesbezügliches Breve vom 8. Januar 1594 an Ferdinand von Tirol: Arch. Vat., Epp. ad Principes vol. 25, f. 233r—235v. 
  • 5 Coriolanus Garzadoro B. von Ossero, Sondernuntius in Köln: Nr. 219 A 4.