Briefnr. 245

B. v. Laibach an Aldobrandini - Görz, 1594 April 5

Band 3

Regest

B. von Laibach bittet um Förderung der Errichtung eines auch der Priesterausbildung dienenden Jesuitenkollegs in Laibach und schlägt dafür das seinerzeit für das geplante Bistum Görz bestimmte Kartäuserkloster Franz vor.


Archiv

Arch. Vat. F. Borg. III, vol. 68B, f. 138r—139v, Orig.


Quod Ill.ma D. V. tam benigne mecum hic in religione reparanda studium se amplecti significat operamque suam tam liberaliter ad eadem perficienda offert; primum illi maximas, ut par est, ago gratias, deinde mihi ipsi de tantis auxiliis quam plurimum gratulor preterque enim quod 310hinc in spem erigatur animus precipue difficultatis istic facile superandae, etiam calcar mihi additur connitendi, ut rem tam salutarem quam citissime ad effectum deducam. Egi proinde ea in re interea quidquid agi potuit, verum, ob diuturnam ser.mi principis absentiam, 1nihil omnino confici potuit, ut ob id etiam nunc tardius quam opinassem rescribam; nunc autem et ser.mum principem conveni et totam rem prospere confeci, omnibus quae in votis erant sine negocio impetratis. Tanta enim est omnium in Labacensi collegio promovendo propensio, tantusque preter spem nostram, ardor, ut Deus illam mentem illis ad nos confirmandos immisisse videatur. 2Superest igitur ut, quod reliquum est, Ill.mae D. V. benevolentiae ac curae singulariter commendemus cuius intercessione S. D. N. etiam votis nostris annuat, gratamque ac celerem expeditionem impetremus. Porro ut liquidius totam rationem dotandi collegii, quam nos hoc tempore unicam videre potuimus intelligat, rem paulo altius repetere opere pretium erit. Cum de collegii Labacensis necessitate constituissem, in dote invenienda magna se offerebat difficultas. Nam supputatis facultatibus et oneribus episcopatus Labaceum illi oneri plane imparem deprehendi, preterque enim quod ipse ex se ad tale onus perferendum pertenuis sit, etiam magnis, supra omnes harum partium episcopatus oneribus gravatus est, ut bonis episcopatus redimendis hactenus minime suffecerint; cui etiam et alia ex bellis temporumque iniuria varia accedunt onera.

Quamobrem ad alia media querenda me converti, istudque quod iam refecerim, tandem succurrit non incommodum, superioribus annis Carolo, piae memoriae archiduce adhuc superstite actum est hic de duobus novis episcopatibus erigendis uno in Carinthia3altero Goritiae 4, quae res cum stae recordationis Sixto quinto vehementer placuisset, ex eiusdem consensu, Goritiensi episcopatui dotando destinata sunt bona coenobii Franz patrum ordinis Carthusiensis tunc, a longo tempore usque ad unum aut alterum religiosum pene deserti. 5Quamobrem tunc etiam eadem bona a r.mo Tergestino 6apostolico delegato ad valorem mille ducentorum flore311norum annuorum aestimata; huic usui applicata sunt atque occupata, ut integrum triennium sub administratore ab archiduce Carolo constituto permanserint. Haec consilia morte intermissa archiducis, 7atque suspensa sunt; interea vero, cum auctoritate S. D. N. duo caenobia Carthusiani ordinis, quae alumnis Graecensibus assignata erant, Carthusianis patribus restituerentur, etiam dictum coenobium Franz iisdem petentibus restitutum fuit; 8verum hac conditione, ut casu quo in usum episcopatus erigendi repeteretur, sine tergiversatione reddatur. Coenobium hoc in parochia mea situm est, quatuor, tantum miliaribus a Labaco distans, quo amnis placidissime defluens, ultro, citroque commeantibus commodissimam praebet navigationem huius coenobii proventus cum episcopatui fundando minime sufficiat et si de episcopatu erigendo agetur, non defuturae sunt ulteriores redditus et loca opportuniora illi tribuendi. Fundationi autem collegii Labacensis accommodatissimi satisque proportionati sint, maiorem in modum S.um D. N. rogatum velim, ut quod ser.mus archidux Maximilianus cum suis consultoribus e re harum provinciarum fore iudicavit atque probavit, idem S. S.tas ad religionis restaurationem, fidei hic Labacensis praesidium nec non in tot animarum pretioso Christi sanguine redemptarum, inter tot haeresum flagitiorumque tempestates fluctuantium, subsidium confirmare dictosque coenobii proventus Labacensi collegio benigne in perpetuum assignare dignetur quod si (ut omnes speramus) fecerit, non solum Deo rem gratissimam praestabit, verum etiam summo beneficio has provincias S. S.tas in perpetuum devinciet iustissimamque laudem apud omnes vel hoc nomine promerebitur, quod certum christianae fidei praesidium, divinitus orbi his tam calamitosis temporibus, subministratum obscurae spei de paucorum, religiosorum reformatione, non usque adeo necessarie sapientissime praeposuerit. 9

Erit autem haec portio ut dixi collegio dotando utcunque sufficiens, non enim magnum molimur collegium sed tamen, uti confidimus, valde utile ac fructuosum nam etsi externarum disciplinarum professiones. Rhetorica classe concludere statuerimus, ut ii quibus ingenia et sumptus ad altiora percipienda suppetunt, reliqua in Graecensi academia, vel alibi querant; pro reliquis tamen, qui ecclesiae deservire volent, ut ibidem ad pastorale officium sufficienter institui possint, unam classem superaddendam censeo, in qua preter dialecticam, romanus catechismus et compendium rerum conscientiae annuo curriculo absolventur, superadditis dua312bus lectionibus extraordinariis hebdomadatim, una de ratione evangeliorum et epistolarum apud populum pro concione tractandarum, altera de precipuis in ecclesia ceremoniis. 10Unde, ut nobis bonorum parochorum bonam copiam ex Dei benedictione expectamus, ita ad pium opus auspicandum vehementer cum piis omnibus anhelamus; quam ad rem, ut nobis quicquid poterit (poterit autem scio quam plurimum), conferat submisse rogo atque etiam obsecro. Quam opt. ter. max. Deus nobis et ecclesiae suae sanctae diu salvam et incolumem conservet, cui me etiam cum meo episcopatu humillime commendo.

Si Ill.mae D. V. expedire videbitur S.mo D. N. adiunctum meum libellum supplicem offerri, faciet id, pro ut commodum fore iudicaverit.


Fußnoten

  • 1 Ehzg Maximilian, seit September 1593 Governator von Innerösterreich, war als Kommandant der kaiserlichen Truppen in Ungarn oft von Graz abwesend. 
  • 2 Siehe Nr. 182, 317. 
  • 3 Das für Kärnten geplante Bistum Völkermarkt kam nie zustande: Rainer, Völkermarkt 804 ff. 
  • 4 Das Bistum Görz wurde erst 1752 bei der Liquidierung des Patriarchates Aquileia errichtet, obwohl alle geforderten Voraussetzungen erfüllt waren: Rainer, Diözesaneinteilung 267 ff. 
  • 5 Kartäuserkloster bei Laibach. 
  • 6 Nikolaus Coreth, Bischof von Triest. 
  • 7 Ehzg Karl starb überraschend, erst 50 Jahre alt, im Juli 1590. 
  • 8 Siehe Nr. 58: Schreiben Portias an Jesuitengeneral. 
  • 9 Vgl. Dolinar, Jesuitenkolleg. 
  • 10 Vgl. Rainer, Anfänge 31 ff.