Regest
Portias Vorgänger im Bistum Adria, Lorenzo Laureti, hat in seinem Testament seinen Verwandten eine bestimmte Summe hinterlassen und die Karmeliter des venezianischen Klosters als seine Universalerben eingesetzt. Er bezweifelt die Rechtmäßigkeit dieses Testaments und bittet um Hilfe.
Archiv
ASV, Fondo Borghese, serie III 113 B, fol. 133r–v und 135r, Kop.
Brieftext
Cum Adriensem Ecclesiam, quam S.tas V.ra curae meae committere voluit, ex Pastoralis officii mei debito tueri modis omnibus cogar, idcirco pro iurium, et bonorum eiusdem Ecclesiae defensione ad S.tem V.ram quandoquidem id alio medio praestare non possum, recurrendum mihi esse existimavi, confisus, quod sicuti iustas (virorum Ecclesiasticas constitutiones callentium judicio), partes foveo, ita S.tas V.ra tum pro suo summo iustitiae zelo, tum etiam pro sua erga me non obscuris mihi signis ostensa clementia, petitionem meam sit approbatura, et quod hac in re petiero, mihi adiudicatura.
Post praedecessoris mei Rev.mi scilicet Laurentii Laureti Episcopi Adriensis mortem2productum fuit quoddam ab ipso conditum testamentum, seu quocunque alio nomine ailla ultima dispositio nuncupetur, in qua ipse praeter alia, de quibus disponit, relicto quibusdam suis Consanguineis legato trium millium aureorum circiter instituit suum universalem haeredem Conventum Fratrum Carmelitanum Civitatis Venetiarum, in quo quidem Monasterio ipse diu vixerat antequam a Carmelitana Religione ad Episcopatum Adriensem assumeretur. Huius ergo testamenti vigore omnia ferme relicta ab eodem Episcopo partim a Consanguineis suis, partim a Reverendis Fratribus dicti Monasterii Veneti de facto detinentur. Ego vero praetendo omnia ab eodem praedecessore meo relicta, de quibus praeter dispositionem inter vivos ante mortem non disposuerit, Ecclesiae Adriensis omni iure deberi; eadem obtinere tentavi, sed hactenus nihil profeci, cum tamen nec ad Fratres praedictos, nec ad Consanguineos praedecessoris quicquid spectet ex relictis ab eo; nam Monasterium Fratrum vel praetendit succe bder e in dicta bona ab intestato, vel per testamentum a praedecessore conditum; et quidem ab intestato non posse succedere notissimi iuris est, quia Regularis professus assumptus ad Episcopatum non amplius acquirit Monasterio, ex quo assumptus fuit, sed Ecclesiae Espiscopali ad quam fuit translatus: capitulum Statutum, et ibi glosa finalis 18.q.1 3, capitulum Olim il secundo, et ibi glosa super verbo restitutionem de privilegiis 4et tradit Navarrus consilio XI ad finem de testamento et in capitulo Non dicatis n.o 6, 12.q.1 5. Nec 165etiam per testamentum potest dictum Monasterium succedere, quia Regularis etiam factus Episcopus propter votum paupertatis, a quo non est liber propter assumptionem ad Episcopatum, non potest testari, iuxta communem omnium sententiam, ut tradit idem Navarrus in dicto consilio XI n.o 7 de testamentis 6et Covarubbia in capitulo primo n.o 18 de testamento 7, nisi de solius Sanctitatis Vestrae licentia, quam quidem obtinuisse praedecessorem meum a Sanctitate Vestra neque ab alio summo Pontifice non apparet. Ha eadem ratione Consanguinei illi praedecessoris mei, quibus ab ipso in dicto testamento nullius valoris relictum est legatum trium millium aureorum circiter, nihil consequi iure possunt ob testamenti invaliditatem. Cum ergo nec Monasterium Fratrum ordinis Carmelitarum, nec Consanguinei praedecessoris quicquam consequi possint ex relictis ab eo, sequitur omnia relicta ad Ecclesiam meam Adriensem spectare, quod eo magis certum est quo Sanctitatis Vestrae Praedecessor Julius III in Bulla incipiente. Cum sicut nobis et Data 26 Junii 1550 8una cum duabus eiusdem Bullae declarationibus expresse cavit, Beneficiarii demortui fructus inexactos (cuius generis pars aliqua erat ex fructibus a praedecessore relictis) ad successorem pertinere, nisi in loco beneficii sint deputati Collectores Camerae Apostolicae bonorum et fructuum a beneficiario demortuo relictorum, quales quidem collectores in Dominio Veneto S.tas V.ra non deputavit. Unde clarissime constat, fructus tam exactos, quam inexactos, omniaque a praedecessore meo relicta spectare non ad consanguineos suos, non ad Fratres ordinis sui, sed ad Ecclesiam meam Adriensem, cui eo magis adiudicanda videntur quo ipsa multis tam in reparandis Ecclesiis cet precipue Cathedralis quam in aliis peragendis maxime indigere cognoscitur, et ego iam pensiones decursas, quibus Episcopatus est oneratus, solvere debui. Haec omnia S.ti V.rae significare coactus sum, ut petitionem saltem meam brevi narratione patefacerem S.ti V.rae eandemque simul humillime deprecarer, ut causae meae cognitionem vel Rev.mo Camerae suae Auditori 9, vel cui magis ei Romae 166libuerit committeret summarie expediendam et terminandam, vel etiam, si magis expedire videretur Rev.mo Nuntio Apostolico Venetiis residenti, erit id mihi dloco maximae gratiae et beneficii in me collati a S.te V.ra cui et incolumitatem omnem a Deo Optimo Maximo precor, et me ipsum ad pedes provolutum humillime commendo …
Fußnoten
- 1 Dieses Datum ergibt sich aus den Bericht Portias selben Inhalts an San Giorgio vom 9. August 1599: Nr. 64.3.
- 2 Lorenzo Laureti (gest. 1598), Karmeliter und Generalprokurator des Ordens, Bischof von Adria (1591–1598): vgl. HC 3, S. 95; ROMANATO, S. 166f.
- a Eigenhändige Einfügung Portias.
- b Eigenhändige Einfügung Portias.
- 3 Glossa ordinaria zu Decretum Gratiani C. 18, q. 1 c. un. v. restituat, ed. Venetiis MDCV, S. 1119.
- 4 Glossa ordinaria zu Liber Extra 5. 33. 14, v. restitutionem, ebd. S. 1284.
- 5 Vgl. Martini Azpilcuetae Doctoris Navarri Consiliorum sive Responsorum Libri Quinque, Lugduni MDXCI, S. 208. – Ders., Commentarius secundus de regularibus cap. Non dicatis 12 quaest.1 desumptum…, in: Ders., Opera hactenus edita (Lugduni MDLXXXIX) S. 66–67, mit Bezug auf Decretum Gratiani C. 12, q. 1, c. 11.
- 6 Vgl. Martini Azpilcuetae Doctoris Navarri… Consiliorum sive Responsorum Libri Quinque, S. 208.
- 7 Vgl. Didaci Covarruvvias a Leyva Toletani … Operum tomus I, Venetiis MDXXXI, S. 30.
- 8 Bulle vom 26. Juni 1550: vgl. BULLARIUM ROMANUM 6, S. 417–419. Julius III. (1550– 1555), Giovanni Maria Ciocchi del Monte (1487–1555), Sohn von Vincenzo Ciocchi del Monte und Cristofana Saracini, Erzbischof von Manfredonia (1513–1544), Kardinal (1536): vgl. PASTOR 6, S. 1–314; EP 3, S. 111–121; WEBER, Genealogien 29.3, S. 272.
- c Eigenhändige Einfügung Portias.
- 9 Marcello Lante della Rovere (1561–1625), Kammerauditor (1596), Kardinal (1606), Bischof von Todi (1606–1625): vgl. JAITNER, Clemens VIII., S. LXII (Anm. 11); JAITNER, Prosopographie, S. 241.
- d Eigenhändige Einfügung Portias.