Regest
Clemens VIII. erlaubt auf Wunsch von Erzherzogin Maria die Gründung eines dem Heiligen Stuhl direkt unterstellten Klarissenklosters in Graz und übermittelt Portia die damit verbundenen Vorlagen.
Archiv
ASV, Secr. Brev., Reg. 323, fol. 146r–151r, Min.
Brieftext
Dilecte in Christo filie nobilis mulieris Marie Archiducisse Austrie vidue nomine nobis nuper expositum fuit1, quod ipsa ex peculiari devotionis zelo intendit in oppido Grecii Salisburgensis diocesis, quod in dominio temporali dilecti filii nobilis viri Ferdinandi Archiducis Austriae consistit, unum monasterium monialium ordinis sancte Clare in situ et ambitu ecclesie omnium sanctorum dicti oppidi, que parrochialis est seu olim extitit omni tamen exercitio parrochiali ad praesens caret ac dicte Marie Archiducisse ad certos tunc expressos affectus una cum domo illius Rectorali alias per sedem apostolicam concessa fuit, modo et forma ac conditione infra701scriptis ad laudem et gloriam prepotentis Dei construi facere et, quia monasterium monialium sancte Clare extra muros oppidi Judenburgensis ordinis et diocesis predictae ex lignaminibus fabricatum ac debita clausura destitutum est proximamque ruinam minatur et ab ipso oppido Judenburgensi itinere unius milliarii vel circa distat in eoque quatuor aut quinque moniales tantum reperiuntur, desiderat illud, quod reformari conservarique vix potest in eoque ordinem praedictum perpetuo supprimi et extingui, ac bona et redditus eiusdem Monasterio noviter erigendo huiusmodi in dotem applicari eoque moniales inibi ad presens existentes et in hoc ad suppressionem et extinctionem huiusmodi consentientes transferri 2. Quare pro parte et nomine dicte Marie Archiducisse nobis humiliter supplicatum fuit ut in premissis opportune providere de benignitate apostolica dignaremur. Nos igitur piis eiusdem Marie Archiducisse votis hac in parte quantum cum Domino possumus annuere cupientes certam tamen de premissis notitiam non habentes huiusmodi supplicationi inclinati Tibi de cuius fide, providentia et integritate plurimum confidimus, per presentes committimus et mandamus, ut de premissis te diligenter informes et si ita tibi videbitur expedire, dicte Marie Archiducisse in statu et ambitu ac aedibus Rectoralibus dicte ecclesie omnium sanctorum (previa ab ea omnis et cuiuscunque curae animarum, si quae ei adhuc hodie immineat, abdicatione) unum monasterium monialium cum claustro, refectorio, dormitorio, cemiterio, area, cellis, hortis, hortalitiis aliisque officinis et membris solitis et opportunis construi favendi auctoritate nostra licentiam concedas ac monasterium ipsum, postquam sic constructum ac debita clausura munitum fuerit, in monasterium monialium sub regula reformata et comunis vitae dicti ordinis Sancte Clare sub quacunque invocatione dicte Marie Archiducisse benevisa et per eam pro libero suo arbitrio eligenda pro perpetuis usu et habitatione abbatisse ac competentis et per eandem Mariam Archiducissam designandi monialium numeri, qui vel ex redditibus monasterio assignandis vel ex eleomosinis elargiendis commode possit sustentari, que moniales cum dote vel sine recipiendae habitum per moniales aliorum monasteriorum dicti ordinis gestari solitum suscipere et professionem per easdem emitti consuetam ad formam sacri 702Concilii Tridentini emittere perpetuamque clausuram, et quoad fieri poterit, ritus, mores et consuetudines ac regularia instituta eiusdem ordinis servare, divinisque officiis et laudibus insistere debeant, perpetuo erigas et instituas, necnon dictum monasterium Judenburgense illiusque nomen totum et denominationem ac in eo ordinem praedictum omnemque statum, naturam, essentiam et dependentiam regulares similiter perpetuo supprimas et extinguas ac illis sic suppressis et extinctis, monasterio noviter erecto huiusmodi predictam ecclesiam omnium Sanctorum pro propria eius ecclesia ac etiam omnia et singula paramenta et ornamenta, vasa ac alia res et bona mobilia universamque supellectilem tam sacram et ad sacros usus comparatam quam profanam in ipsa ac dicto monasterio supprimendo illiusque ecclesia existentem perpetuo concedas et assignes pro eius vero competenti dote ac monialium in eo pro tempore degentium congrua sustentatione onerumque illis incumbentium supportatione omnia et singula tam dicte ecclesie omnium Sanctorum (previa quoque illorum, quatenus opus sit, dismembratione et separatione) quam monasterii supprimendi et extinguendi huiusmodi ac quecunque alia bona, proprietates, census, redditus, Jura, obventiones et emolumenta, tam per dictam Mariam Archiducissam, quam quosvis alios fideles in perpetuum vel ad tempus ac simul vel successive pro augmento bonorum monasterii sic noviter erigendi illiusque ac earumdem Abbatisse et monialium pro tempore existentium, seu alicuius earum intuitu per viam testamenti codicillorum donationem et inter vivos et causa mortis seu cuiuscunque alterius dispositionis ac etiam in elemosinam vel aliis quomodocunque et qualitercunque elargienda, donanda et eroganda ex tunc prout postquam sic elargita, donata et erogata fuerint. Itaque liceat Abbatisse et monialibus monasterii noviter erigendi huiusmodi corporalem realem et actualem illorum omnium ac annexorum membrorum et pertinentiarum suorum quorumcunque possessionem per se vel alium seu alios earum ac ipsius monasterii noviter erigendi nomine propria auctoritate apprehendere et apprehensam perpetuo retinere fructus quoque redditus, proventus, jura, obventiones et emolumenta ex eis provenientia quecunque percipere, exigere, levare, recuperare locareque et arrendare ac in earum et eiusdem monasterii noviter erigendi communes usus et utilitatem convertere, et idem perpetuo applices et appropries, necnon dictum monasterium noviter erigendum illiusque pro tempore existentes Abbatissiam, conventum, moniales, administratores, officiales, ministros, famulos et alias personas quascunque ac bona mobilia et immobilia praesentia et futura cuiuscunque qualitatis et quantitatis existentia ac ubilibet consistentia ab omni et quacunque Jurisdictione, correctione, visitatione, dominio, superioritate et potestate ordinarii loci ac eius vicarii in spiritualibus generalis seu officialis nunc et pro tempore existentis ac aliorum quorumcunque Judicum quavis auctoritate et 703dignitate tam ecclesiastica quam mundana etiam cardinalatus honore fungentium necnon protectorum generalium et provincialium ministrorum aliorumque Prelatorum et Superiorum tam predicti Sancte Clare quam fratrum minorum Sancti Francisci et aliorum ordinum quorumcumque in spiritualibus et temporalibus penitus et omni modo etiam perpetuo eximas et liberes ac sic Beati Petri et sedis apostolice ac nostra et pro tempore existentis Romani Pontificis protectione et inviolabili conservatione suscipias ac visitationi, correctioni, obedientie, superioritati et omnimode Jurisdictioni in eisdem spiritualibus et temporalibus episcopi Seccoviensis nunc et pro tempore existentis, qui munere Vicarii Archiepiscopi Salisburgensis in provincia Stirie fungi et in predicto oppido Grecii residere consuevit aut eo longius recedente vel decedente aut quopiam intercedente, propter quod commode dicto monasterio noviter erigendi attendere non possit, dilecti filii nostri et sedis apostolice Nuncii in oppido Graecii ut alibi in eadem provincia residenti vel alterius cuiuscunque ordinarii per eundem Nuncium deputandi uti sedis predicte commissarii et delegati perpetuo subjicias et submittas, moniales vero monasterii supprimendi et extinguendi huiusmodi ab eo ad monasterium noviter erigendum transferas seu transferri procures, necnon pro monialium in monasterio noviter erigendo huiusmodi introducendarum felici directione, ac in ritu, moribus ac regularibus institutis instructione, se opus fuerit, eiusdem ordinis Sancte Clare moniales duas vel tres ad hoc aptas et idoneas ac ad id voluntarias ex earum monasteriis hac prima vice seu necessitate ad hoc urgente semel atque iterum duntaxat de superiorum suorum ac tua licentia assumendas et in ipsum monasterium noviter erigendum ita, ut ille eo se transferre ac ibidem perpetuo vel ad tempus tibi vel dicto Episcopo Seccoviensi benevisum permanere possint et debeant, introducas nec non abatisse et monialibus eiusdem monasterii noviter erigendo pro tempore existentibus vel quemcunque presbyterum secularem vel de licentia superiorum suorum cuiusvis ordinis in eodem oppido existentem regularem pietate, prudentia, gravitate et doctrina commendatum ac alias idoneum per eas pro libero et absoluto earum arbitrio eligendum et ab ordinario loci et a te hac prima vice et deinde ab eodem episcopo Seccoviensi seu alio, quem pro tempore monasterii curae et gubernio in spiritualibus praeesse contigerit, approbandum in confessorem ipsius monasterii noviter erigendi, qui eas earumque singulas in suis confessionibus audire et a quibusvis criminibus, peccatis et excessibus ac delictis quantumcunque gravibus et enormibus non tamen comprehensis in literis in die Coenae Domini legi solitis, nec iis quae ob violatam clausuram sunt specialiter Sedi Apostolicae reservata, de quibus corde contrito et ore confessae fuerint, apostolica auctoritate toties quoties opus fuerit, iniuncta inde eis pro modo culpae arbitrio suo poenitentia salutari absolvere illisque sacramenta eccle704siastica ministrare possit et debeat, constituere et deputare eundemque, quoties e re monasterii et monialium aut ipsius confessoris visum fuerit removere aliumque eius loco eisdem modo et forma eligendum et approbandum substituere, ac preter seu ultra ipsum ordinarium confessorem aliumquoque extraordinarium confessorem secularem vel regularem ut supra approbandum et deputandum, qui eas, ut predicitur, in earum confessionibus audiat et auditas absolvat per loci ordinarium bis terve quolicet anno deputari facere ac tam illis quam quibusvis aliis personis dicti monasterii noviter erigendi illiusque ecclesie et Christi fidelibus eam pro tempore visitantibus, ut omnibus et singulis privilegiis, immunitatibus, exemptionibus, favoribus, concessionibus, indultis, indulgentiis ceterisque gratiis tam spiritualibus quam temporalibus quibusvis aliis monasteriis et ecclesiis monialium dicti ordinis sancte Clare illorumque Abatissis, monialibus, personis et Christi fidelibus easdem ecclesias in genere vel in specie etiam per viam simplicis communicationis ac alias nunc et pro tempore concessis ac quibus illa et ille de Jure et consuetudine privilegio vel alias quomodolicet utantur, potiuntur et gaudent ac uti, potiri et gaudere possunt et poterunt, quomodolicet in futurum et uti, potiri et gaudere libere et licite valeant non solum ad eorum instar sed pariformiter et eque principaliter absque ulla prorsus differentia in omnibus et per omnia perinde, ac si illa monasterio per presentes erecto illiusque abbatisse, monialibus et personis huiusmodi specialiter et expresse concessa essent, indulgeas, postremoque dicte Marie Archiducisse et post eius decessum predicto Ferdinando Archiduci eius filio ipsiusque heredibus et successoribus legitimis quibuscunquem in perpetuum et in infinitum Juspatronatus honorificum predicti monasterii noviter erigendi cum omnibus et singulis facultatibus, libertatibus, privilegiis, prerogativis, favoribus et gratiis aliis universis, quibus ceteri similes patroni honorifici de jure, usu, privilegio, concessione vel consuetudine aut alias quomodolicet utuntur, fruuntur, potiuntur et gaudent et uti, frui, potiri et gaudere possunt et poterunt quomodolicet in futurum perpetuo quoque reserves, concedas et assignes ceteraque alia omnia et singula iuxta tamen decreta Sacri Concilii Tridentini in omnibus facias, geras, decernas, exerceas et exequaris que in premissis et circa ea necessaria seu alias quomodolicet opportuna fuerint. Nos enim tibi desuper plenam, liberam et absolutam per presentes licentiam, facultatem et auctoritatem concedimus et impartimur non obstantibus singulis premissis ac, quatenus opus sit, literis nostris de unione committenda ad partes vocatis, quorum interest, ac de exprimendo vero valore necnon Lateranensis concilii novissime celebrati uniones perpetuas nisi in casibus a jure permissis fieri prohibendi aliisque quibusvis apostolicis ac in provincialibus et sinodalibus universalibusque conciliis editis specialibus vel generalibus constitutionibus et ordinationibus necnon ordinis et mona705sterii supprimendi predictorum statutis et juramento, confirmatione apostolica vel quavis firmitate alia roboratis et consuetudinibus, privilegiis quoque indultis et literis apostolicis illis ac eorum superioribus et personis ac cum quibusvis literis et decretis in contrarium forsan quomodolicet concessis, confirmatis e approbatis. Quibus omnibus et singulis eorum tenores presentibus pro expressis habenda hac vice duntaxat specialiter et espresse derogamus, ceterisque contrariis quibusqunque.
Fußnoten
- 1 Der erste Brief Portias in dieser Angelegenheit stammte vom 10. September 1601: vgl. Nr. 253.2.
- 2 Portia beauftragte im September 1602 den Abt von St. Lambrecht, Martin Alopitius, und den Pfarrer von Pols, Sigmund Rebhuen, mit der Auflösung des Klosters in Judenburg sowie mit der Übertragung der Güter und Einkommen auf das neue Kloster in Graz. Rebhuen wurde in diesem Zusammenhang zum Administrator in Judenburg ernannt, der sich um den beweglichen und unbeweglichen Besitz kümmern sollte: vgl. Graz, 1602 September 24, StLA, Meillerakten XVI–J–2. Sigmund Rebhuen (gest. 1618), Pfarrer von Judenburg, Pfarrer von Pöls, Supremus des Benediktinerinnenklosters Göß (1598): vgl. WICHNER, Clarissenkloster, S. 437; WICHNER, Göß, S. 185, 189.